Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

29 ciderunt absque interventione civilis potestatis; S. Paulus Hymenaeum et Alexandrum, nec non incestuosum Corinthium ex Ecclesia ejecit, sive excommunicavit, quin Praesidis provin­ciae annutu sibi opus esse existimaverit, sed neque de excommunicatis illis legimus, quod a Pauli sententia ad Praesidem appellaverint. Idem S. Paulus Titum Cretensem Episcopum ordinavit, quin illi injunxerit, ut sibi de sic dicto „Exequatur“ Gubernii civilis Cretensis provideat. Huic suo discipulo commisit, ut constitueret per Civitates presbyteros, qui qua­les esse debeant, ipse praescribit. Porro S. Paulus Corinthiis virgam minatur; et negat se parciturum, si venire cogatur, acceptam a Christo potestatem ostendit, per quam ulcisci possit onmem inobedientiam; e. s. p. Jam hanc in sacris potestatem ille idem S. Paulus exercuit, quem in superioribus vidimus praecepisse, ut omnis anima potestatibus sublimio­ribus subdita sit, quem porro vidimus omnem potestati civili resistentiam prohibuisse, quia qui resistit, Dei ordinationi resistit. Quomodo jam S. Paulus potestatem illam in sacris exercere potuisset, si illa ad Magistratus civiles pertinuisset. Nonne usurpator fuisset, et ti­mere debuisset, ne e propriis suis verbis, e propria sua doctrina de usurpatione convinca­tur. Ut adeo agendi ratio et doctrina S. Pauli independentiam potestatis divinae, a Christo in Ecclesia institutae, ab omni alia potestate intra suum finem comprobet. Consona his est vox cunctorum SS. Patrum. Osius Cordubensis his compellat Constantinum Imperatorem *): „Nete misceas Ecclesiasticis: nec nobis Episcopis Impe­rator in hoc genere rerum praecipe . . . Deus tibi Imperium commisit, nobis, quae sunt Ecclesiae“. S. Athanasius2): „Quando, inquit, a condito aevo auditum est, quod judicium Ecclesiae auctoritatem suam ab Imperatore accepit? Aut quando unquam hoc pro judicio agnitum sit?“ Item: „Nihil cogitari posse in re Christiana monstrosius, Regem Ecclesia­sticas controversias velle judicio suo definire.“ S. Ambrosius3) ita scribit: „Eris, Deo fa­vente, etiam senectutis maturitate provectior, et tum de hoc censebis, qualis Episcopus sit, qui laicis jus Sacerdotale substernit. Pater tuus vir maturioris aevi dicebat: non est meum judicare inter Episcopos. Tua nunc dicit clementia: Ego debeo judicare.“ Item alibi 4): „Noli, inquit, te gravare Imperator, ut putes, te in ea, quae Divina sunt, imperiale aliquod jus habere . . . Scriptum est, quae Dei, Deo; quae Caesaris, Caesari. Ad Imperatorem pa­latia pertinent, ad Sacerdotem Ecclesiae . . . Quid enim honorificentius, quam ut Imperator dicatur filius Ecclesiae? Imperator enim bonus intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est“. S. Joannes Damascenus: „Apud Imperatorem, ait5), potestas non est, ut Ecclesiis leges san­ciat. Attende, quid dicat Apostolus: et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum quidem Apostolos, secundo Prophetas, tertio Pastores et Doctores ad perfectionem Eccle­siae. Non adjecit Imperatores . . . Verbum locuti non sunt nobis Reges, sed Apostoli, et Prophetae, Pastoresque et Doctores. Tibi parebimus, 0 Imperator, in his, quae ad huius saeculi negotia pertinent . . . Verum ad res Ecclesiae statuendas Pastores habemus, qui nobis verbum loquuntur, atque ecclesiastica instituta tradiderunt“. S. Hilarius Imperatorem sic allocutus est6): „Provideat et decernat Clementia tua, ut omnes ubique judices, quibus provinciarum administrationes creditae sunt, ad quos sola cura, et sollicitudo publicorum negotiorum pertinere debet, a Religiosis negotiis se abstineant.“ Quorum Patrum testimo- 1 1) Apud Athan. Hist, ad Monach. — 2) Ep. ad sollt. — 3) Ep. 21. al. 22. ad Valentinian. junior. — 4) Serm. contr. Auxent. — 5) Orat. 2, de imag. — 6) Libr. ad Const.

Next

/
Oldalképek
Tartalom