Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

28 in res civiles, atque in temporalem hominum felicitatem incumbat, altera sive Ecclesiae data, praesit rebus sacris ac divinis, et curam gerat eorum, quae ad aeternam beatitudi- nem pertinent. Sane Christus Dominus Ecclesiam suam sic instituit, ut illa in rebus eius curae et administrationi creditis, nulli alteri potestati subjecta esset. In iis, quae ad civilis Reipu- blicae administrationem pertinent, sese tamquam hominem civili potestati subjectum osten­dere non recusavit, et ideo, quae Caesaris essent, Caesari dare voluit. *) Sed cum de Ec­clesia rebusque sacris ageretur, unum se omnium dominum, et moderatorem declaravit, di­cens:2) ,,Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gen­tes, — — docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis“. Quoad haec non mo­do a saeculi principibus pendere in re ulla noluit, sed iis etiam invitis, ac repugnantibus Ecclesiam instituit, eamque per orbem universum, frustra obsistentibus Rerumpublicarum Praesidibus propagari jussit. Quin etiam Apostolis praedixit fore, ut odio civilium Potesta­tum infensissima quaequae passuri sint, quae autem omnia toleranda praescripsit, si vitam aeternam consequi velint. „Tradent, inquit, vos in conciliis, et in synagogis suis flagella­bunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me in testimonium illis , et gentibus. Eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit“ 3). Ecclesiae autem suae Christus cum potestate praefecit non Tiberium Caesa­rem, non Romanos Praesides, non Herodem, aut Magistratus cuiuscunque gentis. Ne unum quidem verbum de his omnibus fecit, sed omnem potestatem et auctoritatem tribuit abs se electis Apostolis, hoc est Missis, quos eo nomine vocari voluit, ut vel per appellationem hanc ostenderet, neminem in suo Regno, sive Ecclesia, sine missione, abs se procedente, ecclesiasticam potestatem habere posse4), atque inter hos unum elegit omnium Caput ac Principem. Hos replevit Spiritu Sancto, ut recte et sapienter Ecclesiam regerent, hos misit in universum mundum, sicut ipse missus fuerat a Patre, ut praedicarent Evangelium omni Creaturae His ligandi et solvendi potestatem impertivit. Cum autem mori deberent Apostoli, Ecclesiam autem manere semper oporteret, iisdem mortuis, alii erant in eorum locum substituendi, qui semper mansuram Ecclesiam regerent, ac modera­rentur. Quare hoc munus, haec potestas data primo Apostolis et Petro, ab ipso Christo data est eorum successoribus Episcopis, et inprimis uni, omnium centro unitatis, Petri nempe sucessori. Cum eorum, quae a Christo Deo instituta, imperataque sunt, quidquam tollere vel alterare nefas sit, suapte patet, eam, quae a Christo praescripta fuit, Ecclesiae administrationem servandam, ac retinendam esse, neque potestatem Ecclesiasticam residere apud alios posse, quam apud illos, quibus divinitus ea concessa fuit. Et Apostolos quidem collatam sibi a Christo potestatem independenter a civilibus magistratibus exercuisse, SS. Paginae apertissime testantur. Evangelium in toto orbe annunciaverunt, et credentes in coetus coadunaverunt a nemine mortalium petita facultate; S. Petrus epistolam suam ad Christianos Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, S. Paulus epistolas suas ad Romanos, Corinthios etc. etc. dimiserunt, quin a Caesare, vel eius Administris licentiam seu habuerint, seu habere voluerint; controversiam de legalibus in Concilio Hierosolymitano de- 1 1) Matth. 22, 21. — 2) Ib. 28, 18—20. — 3) Ib. 10, 17—22. Cf. Mare. 13. Luc. 21. — 4) S. August, in Joaun. Evang. tract. 54. S. Isidor. Origin. 1. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom