Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
27 potestatibus sublimioribus subdita sit. Etsi evangélista, etsi apostolus esses, etsi quivis alius: omnis anima subdita sit. Neque enim haec subjectio pietatem subvertit. Nec simpliciter dixit: obediat, sed subdita sit. Primum autem jus talis constitutionis cum fidelibus rationibus convenit, quod a Deo haec praecepta luerint. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quid dicis? Omnisne Princeps a Deo ordinatus est? Non hoc dico, inquit Apostolus. Neque enim de singulis principibus mihi nunc sermo est, sed de re ipsa. Nam quod principatus sint, et quod alii imperent, alii subjecti sint, divinae esse sapientiae dico. Ideo non dixit: non est enim Princeps, nisi a Deo, sed de re ipsa loquitur, dicens: non est enim potestas, nisi a Deo, quae vero sunt potestates, a Deo ordinatae sunt“. Aliud est nempe divina potestas, qua regimur, aliud autem jus ad exercitium divinae hujus potestatis inter homines. Jus hoc ad gubernationem humanum est, cunctis casibus jurium humanorum obnoxium. Est quidem inviolabile, sicut quodvis jus proprietatis, lege naturae et Dei defensum: non furaberis: e. s. p., sed acquiritur, aut amittitur, extenditur aut coarctatur, vaditque de manu unius ad manum alterius, sicut quaevis jura humana, juste vel injuste, industria vel coactione, successione vel electione pacifice, vel violente : tantum quod elabente potestate divina e manu unius, non elabatur e societate, dumque quis potestatem amittere dicitur, revera non potestatem, sed humanum jus ad exercitium supremae potestatis amittat, quod humanum est, mutatur, quod divinum, hoc manet, non mutatum perseverat, sicut ordo naturae. Christus Dei Filius, opus nostrae redemptionis perficiens in terris non modo coelestes veritates nobis ostendit, ac per Apostolos suos orbi universo nunciavit, sed voluit etiam, ut credentes una societate conjungerentur, quae est Ecclesia, id est regnum Christi in terris, unum quidem, atque unicum, sed universale, per totum muudum, omnesque aetates diffusum, in quo potestatem, naturae regni conformem, sive ordinis supernaturalis constituit, quae praeesset rebus sacris, atque divinis, eaque curaret, quae pertinent ad sacros ministros, Deique cultum ac religionem. Civilis potestas, civili societati, ejusque gubernationi praeposita, divina est, sed naturali in ordine; Ecclesiae data potestas est in ordine redemptionis, idest supernaturali. Illam Deus in necessitate rerum duce et magistra ratione patefecit, hanc Dei Filius se constituere ipse palam declaravit. Illa societati data, haec personis electis communicata; eleo-it enim Petrum, suum in mundo Vicarium, elegit etiam Apostolos. Prioris formam non determinavit, posterioris formam immutabilem sanxit; illa, quisquis eam exerceat, e manu hominum, a societate accipitur, haec semper, nullo interveniente, sive immediate a Christo confertur. Illa juste ad minores terminos restringi, aut praescriptione temporis minui potest, haec ab illo, cui data est tolli, aut in manu eius coarctari prorsus non potest; illa nolenti eripitur, haec a volente etiam aegre dimittitur. Illa hominem conservat, ad societatem civilem aptum reddit, haec hominem consecrat, et ad coelestem patriam perficit Ibi specialius Deus Creator, hic Deus Salvator dona sua dispensat, illa initium, haec complementum operationis divinae. Illa etiam humana potest dici, quia cum homine nata, humanae vitae casibus subjacet, haec eminenter divina, supernaturalis in mundo fungitur, sed non est de mundo, et finis eius est, ut sic transeamus per temporalia, ut nou amittamus aeterna. — Tam civilis, quam Ecclesiae data potestas summa est, in suo genere, et alia ab alia inde- pendens, atque in eo omnis est posita vera, et accurata utriusque distinctio, quod Civilis 2*