Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
III.
11 III. Eugenium Papam III., qui sedit ab a. 1145—1153, unum íuisse e sapientissi- mis sanctissimisque Pontificibus historiae monumenta perhibent. Otto Frisingensis coaevus eum vocat ') „virum justum et religione insignem.“ Petrus Venerabilis alia inter haec de illo scribit 2): „Dico, dico quod verum est. Nemo me putet aliter loqui, quam sentio. Ut aliquid arrogantius dicam, hoc apud me fas non est. Nunquam amicum fideliorem, nunquam fratrem sinceriorem, nunquam Patrem puriorem in huiusmodi colloquiis expertus sum. Auris patiens ad audiendum, lingua prompta et efficax ad respondendum, non ut maior minori, sed ut aut par pari, aut quandoque ut inferior superiori. Nihil fastus, nihil dominium, nihil majestas; sed totum sibi hominem aequitas, totum humilitas, totum ratio vendicabant.“ Huius Pontificis mores a coaevo perinde scriptore sic notantur: 3) „Mirantur, inquit omnes, in tanta altitudine humilitatem immobilem, et in tam excellenti culmine propositi sancti permanere virtutem, ut altitudini sociata humilitas, pro officio exterius splendeat, ut per virtutem nequaquam interius inanescat. Adhaerebat carni ejus lanea tunica, et diebus ac noctibus cucullo vestitus, sic ibat, sic cubabat. Intus monachi habitum retinens, extra se Pontificem et moribus et vestibus exhibebat. Segmentata ei circumferebantur pulvinaria, lectus ejus palliis opertus cortina ambiebatur purpurea. Sed si revolveres operimenta, invenires superjectis laneis complosa stramina et paleas conglobatas. Homo in facie, Deus videt in corde, ipse vero bona coram Deo et hominibus providebat.“ S. Antoninus ait: 4) Eugenium Papam „Deus mirabili gratia et elegantia perfudit.“ Urspergen- sis 5) de eo scribit: „Lucius Eugenium virum religione et sanctitate perspicuum, communi voto Cleri et populi electum, successorem reliquit.“ Denique mordax nonnunquam Platina de electione huius Pontificis loquens „Cum, inquit, non satis constaret inter Cardinales, quem potissimum e numero suo deligerent, divino nutu perciti virum sanctissimum Eugenium deligunt", qui nimirum nunquam inter Cardinales recensitus, et immediate ex Abbate SS. Vinceutii et Anastasii extra Urbem ad Aquas Salvias electus est Summus Pontifex. Difficillimis temporibus rexit Ecclesiam sapienter et sancte. Scientias ac viros scientia illustres fovit ac promovit; Decretum Gratiani ipso agente compilatum fuit. Sub ipso doctissimi floruerunt viri puta: S. Bernardus Clarevallensis, Vener. Petrus Cluniacensis, Petrus item Lombardus, et Petrus Comester, qui plurimum Ecclesiam suis scriptis illustrarunt. Sedente Eugenio libri S. Joannis Damasceni de fide Orthodoxa in latinam linguam translati sunt per Burgundicum Judicem et Civem Pisanum. Scripsit quam pluriNr. 1148. Decretum Confirmationis Cultas praestiti Eugenio Papae III1) 1- VII. — 2) epist. lib. 6. ep. 46. ad S. Bernard. — 3) 1. 2. in vita S. Bernard. Vide Gesta Romanor. Poutif. Auctore J. Palatis Venetiis 1687. Vol. 2. — 4) part- 2. tit. 17. — 5) 1- 7. c. 31 __