Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VIII.
51 VIII. In Ecclesia Catholica ad recentissima usque tempora duae dumtaxat exstiterunt Litaniae Sedis Apostolicae Auctoritate probatae, ac ideo in publico cultu divino adhibendae, nimirum Litaniae Omnium Sanctorum, quas S. Gregorio M. vetustiores esse doctissimi viri evicerunt Baronius ‘) et Suarezius 2), Litaniae item de B. M. V. lauretanae dictae. Jam quidem Missionarii a. 1642. supplicuerunt pro approbatione Litaniarum SS. Nominis Jesu, quorum tamen precibus S. Congregatio Rituum antiquis decretis inhaerendo, non annuit, cum, prout in decreto die 16. August, e. a, edito dicitur, Ecclesia non consueverit approbare alias Litanias, quam communes Sanctorum, et S. M. Lauretanae. Post quatuor annos similes preces praelaudatae Congregationi propositae fuerunt ex Bavaria, et quamvis S. Congregatio exhibitas sibi Litanias de SS. Nomine Jesu examinaverit, et approbandas censuerit, si Summo Pontifici placuerit; approbationem tamen secutam non fuisse, liquet e responso, quod eadem Congregatio die 7. Sept. 1850. ad propositum dubium sequens deprompsit: „Litaniae SS. Nominis Jesu suntne approbatae indulgentiisque ditatae? S. Congr. respondit: Negative in omnibus“. Tandem Litaniae SSmi Nominis Jesu, sed non omnes, quae circumferuntur, sed illae solae tantum, quas S. Congregatio Rituum jam anno 1646. approbandas censuit, ceteris omnibus, quae ab illis diversae sunt, abolitis, approbationem S. Sedis Apostolicae tulerunt vigore Decreti die 21. August, a. 1862. vulgati, quod sic sonat: „Monacen. et Frising. Praeter Litanias illas SS. Nominis Jesu, quas S. R. C. ad preces quorundam Episcoporum et Principum praesertim Germaniae probari posse rescripsit die 14; Apr. 1646, quatenus SS. Pontifici placuisset, successu temporis in aliis Orbis plagis non parum diversae a primis in lucem prodiere Litaniae ejusd. ss. Nom. Jesu, earumque usus adeo diffusus et propagatus est, ut absque fidelium offensione et scandalo tolli nequeat, uti SS. D. N. Pio PP. IX. ingenue exposuerunt permulti exterarum gentium Rmi. Antistites, quorum aliqui Cardinalitia etiam dignitate spectabiles, occasione sol. Canonisatiouis Romae degentes. Et quoniam eosdem Antistites non latebat monumenta desiderari, ex quibus deduci possit SS. Rom. Pontifices aliquando approbasse Litanias diversas a Lauretanis et ab illis Breviarii Rom., nec recitantibus Litanias SS. Nominis Jesu concessisse nunquam Indulgentias, quae enunciantur; hinc ne fideles in errore versentur, Eundem SS. Dominum supplices exoraverunt, ut super hoc satis gravi negotio de apóst, benignitate opportune providere dignaretur, ac decernere inter varias Litanias SS. Nominis Jesu, quae unice retineri possint, easque s. Indulgentiis ditare. Sanctitas porro Sua perpensis expositis rerum Nr. 1200. De approbato ac deinceps adbibendo textu Litaniarum SS. Nominis Jesu. 1) in notis ad Martyrol. Rom. sub die 25. April, — 2) de relig. I. 3.