Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

VIII.

52 adjunctis ac instante inter alios Revdsmo. D. Gregorio Scherr, Archiep. Monae, et Frising. ad relationem infrascripti S. R. C. Secretarii indulsit, ut Fideles utriusque, sexus qui infra adi otatas Litanias de SS. Nom. Jesu et non alias quascunque ab eis diversas, quas suprema Auctoritate omnino abolevit, devote recitaverint, lucrari valeant Indulgentiam tercentorum dierum in forma Ecclesiae consueta. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 21. Aug. 1862. C. Ep. Portuens. et S. Rufinae Card. Patrizi, S. R. C. Pr^ef. D. Bartolini Secret“. Siquidem vero illae Litaniae SS. Nominis Jesu , quae in Appendice Nr. XVI. Statutorum Synodi Dioecesanae Strigoniensis a. 1860. celebratae, ab approbatis per S. Sedem Apostolicam Litaniis discrepent, dubitari nequit, quin pro abolitis haberi debeant^ quibus proinde Litaniae SS. Nominis Jesu approbatae substituendae sunt, et praesentium vigore substituuntur ita, ut posthac non alias, quam has publice in Ecclesia recitare liceat. Scopo hoc approbatum praedictarum Litaniarum textum in lingua originali latina Circula­ribus litteris Dioecesanis inserendum mandavi, simul vero disposui, ut earuindem in linguas vernaculas versio ad singulam parochiam pro usu expediretur. Tres itaque nunc habemus Litanias, approbatione Sedis Apostolicae munitasi quae proinde solae in publico cultu divino adhiberi licite possunt. Qui praeter has, quas­piam alias in cultu publico divino adhibere vellet, petere et impetrare deberet licentiam et approbationem S. Rituum Congregationis. Nec licet alias praeter antelatas, atque a Sede Apostolica probatas Litanias in libris precum pro privato usu ac devotione fidelium vulga­re sine praevia revisione et approbatione Ordinarii. Has esse regulas de Litaniis observan­das, plurima perhibent SS. Congregationum Decreta, quae variis temporibus emanaverunt. Sed missis aliis suffecerit hic apponere S. Congregationis Indicis Decretum, feria II. die 23. Aprilis 1860. editum, quod sic sonat: „Proposito in sacra Indicis Congregatione dubio: Quid censendum de libris pre­cum variarum, in quibus praeter Litanias majores, et Laurc tanas, ut vocant, aliae continen­tur vi decretorum generalium Apostolicae Sedis hactenus vetitae, ac nihilominus diuturno jam pridem usu inplerisque catholici orbis regionibus receptae? Responsum fuit: provisum nuper decreto supremae Congregationis S. Officii feria IV. die 18. Aprilis, cujus haec sunt verba: „Litaniae omnes praeter antiquissimas, et communes, quae in Breviariis, Missalibus, Pontificalibus et Ritualibus continentur, et praeter Litanias Beatae Virginis, quae in sacra Aede Lauretana decantari solent, non edantur sine revisione et approbatione Ordinarii, nec publice in Ecclesiis, publicis Oratoriis, et Processionibus recitentur absque licentia et ad- probatione sacrorum Rituum Congregationis“. Litaniae Sanctissimi Nominis Jesu. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Jesu, audi nos. Jesu, exaudi nos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom