Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

VII.

47 documentum. S. Congregatio enim Indulgentiarum 28.Septembr. 1838. decrevit: „ut omnia et singula, quae talem erectionem (Viae Crucis) respiciunt, scripto fiant, tam nempe postu­latio, quam erectionis ejusdem concessio, quarum instrumentum in codicibus Ordinariatus remaneat, et testimonium saltem in codicibus paroeciae inseratur.“ Via Crucis quatuordecim stationes habeat est necesse, et quidem repraesentantes illas ipsas, quae in Via Crucis Jeroso- lymitana reperiuntur; Innocentius enim XII. citato Brevi approbavit, et approbatum decla­ravit exercitium visitandi pia loca Viae Crucis, seu Calvar ii ad recolendam et meditandam Christi Domini Passionem ad instar stationum Ca 1* varii montis erecta et participes fecit Indulgentiarum et privilegiorum omnes et solos exercitium Viae Crucis huiusmodi peragentes. Benedictus vero XIV. (Constitutione „Cum tanta“) easdem Indulgentias confirmavit pro visitantibus ,,pia loca Viae Crucis seu Calvarii nuncupata ad instar stationum montis Calvarii. “ Hoc idem liquet ex instructione, jussu Clemen­tis XII. super erectione Viae Crucis a S. Congregatione Indulgentiarum 3. Aprilis 1731. edita. Ex quibus omnibus patet, non esse liberum cuique statuere qualitatem stationum, sed Indul­gentias fuisse concessas praecise pro quatuordecim stationibus Viae Crucis jam cognitis atque probatis. Hae stationes possunt exornari tabulis sive iconibus pictis, concernentia mysteria passionis Dominicae repraesentantibus, quae tamen icoues sicut necessariae non sunt, ita solae non sufficiunt, sed totidem crucibus instructae esse debent, siquidem Indul­gentiae Viae Crucis non iconibus, sed crucibus sint adnexae, nec icones, sed cruces sint benedicendae; Benedictus XIII. enim in superius provocato Brevi „Inter plurima“ dicit: „tota Dominicae passionis series pictis fabulis, ubi commode fieri potest, expressa“, unde sequitur, has pictas tabulas deesse etiam posse. Sed et S. Congregatio Indulgentiarum sub 13. Novembris 1837. sic declaravit: „Cum ad lucrifaciendas Indulgentias, quae pro statio­num Viae Crucis visitatione conceduntur, minime requiratur tabularum erectio, sed crucum, proindeque si ob vetustatis causam ipsae tabulae removeantur, pro ipsarum stationum con­templatione, ac in earum locum etiam absque pontificia facultate novae tabulae substituantur, indulgentiarum concessio perseveret.“ Ex dictis prono fluit alveo, Viam Crucis erigi posse cum quatuordecim solis Crucibus absque pictis tabulis seu iconibus, subnexa cuilibet Cruci in­scriptione concernentis Mysterii passionis Dominicae, ut nimirum, qui exercitium Viae Cru­cis peragit, sciat, super quo Mysterio ad singulam statiouem meditari debeat. Quamvis vero haec ita sint, nemo tamen negaverit, per icones pium exercitium Viae Crucis pluri­mum promoveri, quibus proinde stationes providendas esse, si commode fieri potest, suapte intelligitur,. Indulgentiae stationum Viae Crucis non sunt certis ac definitis precibus ad- strictae. Innocentius XII. in Brevi „Ad ea“, 24. Decembr. 1692. edito, loquitur „de ora­tione mentali, quae dicitur exercitium Viae Crucis“, adeoque sufficit, ut quis ad singulam stationem orationi mentali sive meditationi mysterii passionis Dominicae vacet. Quod quam verum sit e sequenti quaestione, eiusdemque per S. Congregationem Indulgentiarum 2. Junii, 1838. facta resolutione ultro patet: „Ad lucrandas Indulgentias viae Crucis in Ecclesia vel oi’atorio adnexas, requiriturne recitatio sex Pater et Ave post quatuordecim stationes?“ Resp. „Recitatio orationis Dominicae et angelicae salutationis tam pro unaquaque Viae Crucis statione, quam sexies ipsas preces iterare post absolutas omnes stationes, est tantum lau­dabilis consuetudo a nonnullis inducta, minime vero necessaria ad lucrandas huius Viae Crucis Indulgentias ex admonitionibus servandis pro Viae Crucis exercitio peragendo jussu et approbatione editis, tum Clementis XII. sub die 30. Aprilis, 1731. tum Benedicti XIV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom