Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VII.
48 sub 10. Maii. 1742. Nemo non infirmus Indulgentias Yiae Crucis lucrifacit, qui ad ipsas stationes non accedit. Ut enim praelaudata S. Congregatio 26. Febr. 1841. declaravit: „singula Romanorum Pontificum decreta affirmant inter alias conditiones pro acquirendis stationum Yiae Crucis Indulgentiis necessario requiri aliquem corporis motum“, ut clarius declaratum est ab eadem Congregatione 30. Sept. 1837. Si autem quaeritur, quasnam Indulgentias exercitium Viae Crucis, pie, ut oportet, et rite, ut praescriptum est, peragentibus concesserint Summi Pontifices, quaestio haec resolvitur e Brevi Innocentii XII. ,,Ad ea“. 24. Decembr. 1692. publicato, atque tam a Benedicto XIII. quam a subsequis Pontificibus toties ferme citato, quoties de hoc ipso objecto loquuntur aut disponunt. Itaque Innocentius XII. „orationi mentali, quae dicitur Viae Crucis exercitium, operam dantibus, pro qualibet vice dierum centum, per duos quadrantes vero continuatos, vel saltem per quadrantem horae singulis diebus, perque totum mensem orationi et exercitio huiusmodi vacantibus, dummodo vere poenitentes, et peccata sua confessi, Ssimum Eucharistiae Sacramentum sumpsissent, proque Christianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione ac S. M. Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces fudissent, semel quolibet mense plenariam peccatorum Indulgentiam, et remissionem, quam per modum suffragii animabus Christifi- delium Deo in caritate conjunctis ex hac vita migrantibus, applicare possent, Apostolica Auctoritate perpetuis futuris temporibus misericorditer concessit.“ Quamvis autem Indulgentiae hae nullis praecise adnexae sint precum formulis, et S. Congregatio Indulgentiarum ad quaestionem sibi propositam: „an sit necessarium pro consideratione huiusmodi mysteriorum passionis nonnullas meditationes, preces et aspirationes componere eisdem mysteriis respondentes“, negative quoad necessitatem responderit, tamen et ipsa declaravit, expediens fore intra exercitium Viae Crucis legere meditationes, seu preces illis passionum mysteriis correspondentes, quales preces et meditationes omnibus linguis editae prostant et in libris etiam precatoriis passim occurrunt, siquidem exploratum sit, populo fideli devotionem hanc esse gratissimam. Qua occasione non possum non commendare opusculum nuperrime typis vulgatum sub titulo: „Szent Keresztuti ájtatosság“, quod Jau- rini impressum pretio 20 xrorum emi potest, et merito inter optimos idmodi libellos refertur. Si denique causa quaeratur, ob quam Summi Pontifices exercitium Viae Crucis Indulgentiarum etiam largitionibus promovere studuerint, ac studeant, hanc pro more suo optime eloquitur Benedictus XIV. in principio Constitutionis suae, in superioribus jam attactae. „Cum tanta sit, inquit, Passionis, Crucis et Mortis D. N. J. C. vis, ut nullum repe- riatur tam efficax remedium ad curandum conscientiae vulnera, quibus infirmitas humana quotidie per peccatum sauciatur, nec non ad purgandam mentis aciem, divinoque amore inflammandam, quam Passionis, Crucis, Mortis, atque Vulnerum eiusdem Redemptoris nostri sedula meditatio, ut Christifideles in hac nobis totius causa beatitudinis occupati quotidie se alacrius exercerent, nec Catholicae Ecclesiae Patres, nec Romani Pontifices — unquam destiterunt, quin assiduis monitis, exhortationibusque, et profusis coelestium thesaurorum largitionibus persuaderent, allicerent, ac locupletarent“. Quid aliud quam assiduam et attentam considerationem passionis ac mortis Domini inculcaverunt ipsi jam SS. Apostoli Petrus et Paulas. Prior dum monet:*) „ Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione 1 1) I. Petr. 4, 1. 2. cf. 1, 18. 19.