Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

29 ut divina depromam oracula, qui tamdiu in cathedra pestilentiae sedi ? Dum ad „Evan­gelium“ veniret: apage, ajebat, hunc evangelii praeconem, qui evangelii omnes leges violavit. Ad „Offertorium“ ita secum loquebatur: tune aeterno Patri filium offeres, cui peccatis tuis mortem accersisti? Et quo propior ad consecrationem divinae hostiae acce­deret, eo validius inclamari sibi sentiebat, illud Christi Domini verbum: ecce venit ho­ra, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. In sumtione autem divinae hostiae dici non potest, quibus verbis indignum se accusaret, quibus probris oneraret, quantave submissione animi delictorum veniam imploraret. Ita vir sanctus in abjectione spiritus perseveravit usque in finem sacrificii, quo peracto, eadem submissione, admirans Dei benignitatem, quod animum t inti peccatoris non horruerit, in actione gratiarum copio­sissimus, in praeparatione ad sequentis diei sacrificium studiosissimus fuit. ‘) Heroica haec humilitas, Concilii Tridentini doctrinam et adhortationem ad me­moriam reducit: „Si non licet ad sacras ullas functiones quempiam accedere nisi sancte, certe quo magis sanctitas et divinitas coelestis hujus sacramenti viro christiano comper­ta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, praesertim cum illa verba plena formidinis apud Apostolum legan­tur: „qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans cor­pus Domini.“ Hoc docuit, hoc suasit pius Alvarez de Paz scribens: „Reverentiamexteriorem custodies, si sacras ceremonias, ab Ecclesia institutas, pulchre, attente, graviter et cum quadam dignitate perficias; si, cum genuflectis, ita id facias, ut qui Deo submissionem profiteris vel cultum latriae defers; si, cum hostiam et calicem benedicis, ita signa illa sacra facias, ut qui sacrificium Deo acceptissimum benedicis; si, cum verba missae pro­fers, ita distincte et clare proferas, ut qui Deum ipsum alloqueris; si denique ita omnia ibi dicas, et facias, ut dignum est voce promi et actione perfici, quae Dei spiritu, sanctam Ecclesiam regente, approbata sunt et instituta.“ Cuiusvis sacerdotis cor pulsare debent verba, quibus 8. Ambrosius se ipsum ad devotionem, venerationem et humilitatem disponebat, quaeve orationibus ante mis­sam dicendis adnumerata sunt: „Quanta Domine Jesu cordis contritione et lachrymarum fonte; quanta reverentia et timore; quanta corporis castitate et animae puritate illud divinum ac coeleste sacrificium est celebrandum, ubi caro tua in veritate sumitur, et sanguis tuus in veritate bibitur; ubi summis ima conjunguntur, ubi adest praesentia san­ctorum angelorum, ubi tu sacerdos et sacrificium mirabiliter constitutus; quis digne hoc celebrare poterit, nisi tu Deus omnipotens offerentem feceris dignum?“ 2) Facit Deus in misericordia dignum, qui cordis contritione de peccatis propriis confessus fuerit se esse indignum ; et severo studio contenderit saltem misericordia divi­na se reddere non indignum. Justus enim prior est accusator sui: 3) initium justitiae con­fessio peccatorum est: et missa corde pio, devoto, cum veneratione interiore et modestia celebrabitur. h) Cui persuasum est, absque debita praeparatione, quae secundum dicta in prae­cedenti conscientiae discussione, et si opus sit, in sacramentali confessione, in pia porro ine- 1 1) Ignis Holocuasti a Fr. Poiraeo. p. 25. — 2) Feria II. — 3) Prover. 18, 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom