Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
22 tenebrarum operatus est; quae vecordia dicere: lux et veritas tua adduxerunt me, quando recte haec prohibent accessum? Appellare debet Deum: „Judica me Deus et discerne causam meam,“ quando potius clamare deberet: noli me nunc judicare, noli nunc causam animae meae discernere, Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, quia protinus perirem! Judicium Dei est, quod summe timere debet, et tamen judicium Dei temerarius appellat. Vana est etiam oratio ante evangélium: „Munda cor meum ac labia mea etc.,“ postquam scit, quod Deus non hac oratione, sed sacramento poenitentiae soleat mundare cor; hoc neglecto, quasi illudens Deo, ait: munda cor meum. Et quid tristis respondeat angelus custos psalmum „Lavabo“ oranti ? „Lavabo inter innocentes manus meas“ —■ inter nocentes versasti manus tuas, manus enim tuae scelere plenae ; innocentium est lavacrum hoc, non nocentium, hi lavacro poenitentiae mundantur. — „Domine dilexi decorem domus tuae“ — non dilexisti, quia cor et animam tuam, domum Dei, templum Spiritus Sancti peccatis foedavisti, non decorem Dei, sed turpitudinem sceleris amavisti, quaesivisti; — „Ne perdas cum impiis Deus animam meam, in quorum manibus iniquitates sunt; ego autem in innocentia mea ingressus sum“ — quid respondeat angelus custos, omnium actionum testis fidelis? — Turpe mendacium, quia viae Domini rectae, pes tuus non stetit in eis; et si impiis perditionem annuncias, cum illis perderis, ore tuo condemnaris, quibus enim socius sceleris fuisti, etiam socius sortis pravae eris; illorum et tuae manus iniquitate plenae. Parans communionem orat: „Perceptio corporis tui, non mihi proveniat in judicium et condemnationem“ etc., respondent incolae coeli, clamabunt patres et doctores nostri, clamabunt feroci voce etiam damnati in orco: „in judicium et condemnationem proveniet ;“ hoc docuit S. Paulus. „Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam;“ ita est, sed in vitam aeternam maledictam. „Quod ore sumsimus, pura mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum;“ remedium illis, qui pura mente capiunt; qui autem impura, erit illis supplicium. Nihil est, quod Deo, religioni, saluti aeternae magis contrarium esset, quam dum fons vitae, agentis culpa, fit causa mortis aeternae. Hoc testamentum, hoc sacrificium, VV. FF. nobis in morte Christi confirmatum est, ut et nos conplantemnr similitudini mortis ejus, ut mundo, et concupiscentiis carnis moriamur et vita nostra abscondita sit cum Christo in Deo. Super hoc testamento ordinanda sunt sacrificia, ut totus homo hostiam viventem, Deo placentem se offerens, imprimis offerat sacrificium poenitentiae. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum non despiciet. Totum in adipe et pinguedine, de medullis animae et de interioribus cordis procedat, sicut Propheta dixit: ,adipe et pinguedine repleatur anima mea.“) Assumtam cainem Christus Jesus proposuit edulium, ut per cibum humanitatis invitaret ad gustum divinitatis. Homo per gustum in mortem incurrit, per gustum quoque 1 1) Fsai. 62. 6.