Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
23 vitam acquirit, si mundus accesserit. Dedit se filius Dei pro nobis ad mortem, per cibum tribuit se nobis ad vitam, ut mortem nostram, sua morte perimeret, et vitam nostram sua vita nutriret. Quae conversio rerum, dum mors fit malis? Quibus flagellis compescat nos ob tanta sacrilegia? Timeo, timeo valde, ne cum Petro Blessensi debeam dicere: „Propter peccata nostra est in conculcationem et opprobrium sancta Ecclesia Christi. Rubigine propter peccata nostra vilis est hodie et obductus gladius Petri. Ubique hodie propter haec impune nomen Domini in vanum accipitur, sententia Petri contemnitur, impune Phassur in Jeremiam, Malchus in Christum, Jason in oblationes sacras, Baltasar in vasa Domini manus extendit sacrilegas.“*) „Quanta puritate oporteret eum esse, qui hoc fruitur sacrificio! Quanto radiis solaribus puriorem oporteret esse manum illam, quae hanc carnem secat, os quod spirituali repletur igne, linguam tremendo sanguine tinctam!““) Quis timor, quod studium praeparationis debet sacerdotem tenere, dum sacrificaturus est ?! Deus mundum quatuor mille annis sivit praeparari ad hoc cum Sacrificio Crucis identicum Altaris sacrificium; ipse Salvator triginta tribus annis se px-aeparavit; Apostolos suos cursu trium annorum instituit, nec tamen nisi descendente Spiritu Sancto repletos, ad saci-ificium offerendum admisit; patres et doctores Ecclesiae longo eremi incolatu, aspei-a monasticae vitae disciplina exercitati, indignos tamen se professi sunt ad ordines sacros, et quantum poterant, vitaverunt reverenter sacerdotium. d) Ecclesia profecto omnia praeparavit, ordinavit, disposuit, constituit, quae in sacrificio observanda sunt, ut sacerdoti, praeter studium sanctae integritatis, nihil esset relictum. Rite, idest modo per Ecclesiam praescripto debet fieri sacrificium, quemadmodum S. Pius V. in Constitutione ad initium missalis posita, omnes rubricas in virtute sanctae obedientiae servari jubens, docet. Illa eligit, oleo ungit, per quos fiat sacrificium. Illa locum consecrat aut benedicit, ad cultum divinum designat; vestes sacras benedicens, calices consecrat, tempus, quo offeratur, defigit, ritus, cerimonias, gressum, motum singulum determinat, orationes monstrat, linguam, qua recitentur, stabilit; ita ut arbitrio nostro in sacra hac actione nihil reliquerit ; et si in sacramentis non licet ritus mutare, minus adhuc licebit, dum sacris fungimur ad aram. Nihil certius, quod ille cultus placeat Deo, quem juxta dispositionem Ecclesiae matris perficimus; superstitiosum autem est cogitare, quasi Deo quidquam placeret, quod contra institutionem ecclesiasticam est. Devotio qua ei’ga ministerium Ecclesiae ferri debemus, involvit, ut omnia tali modo, nec omittentes, nec addentes, nec mutantes quidquam, peragamus, quemadmodum Ecclesia praescripsit. Haec est vera pietas, hoc rectum religionis studium: Ecclesiae, quae etiam sincerae pietatis, rectique cultus divini magistra est, in omnibus, licet minima viderentur, conformari. Ideo instruuntur electi ad sacerdotium in ritibus et cerimoniis, praescriptus 1 1) Senti. 60. edit. Migne p. 736. — 2'i S. Joan. Chrys. hom. 82 in Mattb.