Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

130 concurreret, et una esset Ecclesia, cui fideliter crederetur.“ — Huc porro spectant innu­mera Patrum testimonia, quibus docent, communionem cum Petri cathedra tamquam tes- * seram habendam esse, ex qua orthodoxi ab haereticis et schismaticis dignoscantur, juxta illud S. Ambrosii l): „Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia.“ Pro perpetuitate Primatus ex fine eiusdem sic praeclare, ut solet, argumentatur Tobias Mollik:2) „Ob unitatis in Ecclesia .custodiam Primatus Petro a Christo collatus est, cuius periculum, uti superstitibus Apostolis vix ullum esse potuit: ita posthac necessarium fuit, nisi constituto in Ecclesia visibili semper Capite, schisma membrorum caveretur. Nec unquam magis, quam cornua mox levatura haeresum phalange, et torpescente primitivo fi-, deli um fervore necesse fuerat, super petram esse aedificatam Ecclesiam: Petrum per succes­sores Ecclesiae fundamentum solidissimum persistere: superesse aliquem, cui eminenti super omnes potestate claves Regni Coelorum commissae sint: qui unus tam agnos quam oves, fi­lios et matres, plebem et praelatos, ne schismati locus relinqueretur, junctim pascere va­leat : qui unus confirmet cunctos reliquos fratres suos, non Apostolos, nec quidquam nutan­tes, sed eorum successores: cui praeprimis adsistat Spiritus S., qui olim Petro prae coete- ris peculiares revelationes impertitus est, cuiusmodi fuit: Divinitas Filii, legalium abroga-. tio, Ananiae scelus, facienda in Judae locum electio, Romani martyrii praenotio.-------Qui u nius ovilis sit unus Pastor: qui Civitatis, Regnique evangelici supremus sit rector: qui in domo Dei vivi, quae est Ecclesia, sit fidelis et prudens dispensator, quem constituit Do­minus super familiam suam : qui visibilis Ecclesiae corporis visibile caput sit: qui visibilis perennisque Ecclesiae aedificii, visibile pariter pro Petro, perenneque sit fundamentum.“ 3. Eodem Capite docetur porro Primatum perpetuum esse in Petri successoribus Episcopis Sanctae Romanae Sedis ab ipso fundatae, et eius sanguine consecratae ita, ut . quicunque in Cathedra Romana Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem Primatum Petri in universam Ecclesiam obtineat. Quemadmodum ab Apostolis ex Christi dispositionein eorum successores Episcopos munus pascendi et regendi transivit: ita a Petro quoque Primatus ad eius successores transire debuit. Uni Petro inter Apostolos Primatus est collatus, unum itaque etiam ex Episcopis esse oportuit, qui Petro in Primatu succederet: qui nec Primatus fuisset, nec ad unitatem servandam valere potuisset, cuius causa institutus a Christo est, nisi unus fuisset, a quo teneretur. Sed et illud necessarium erat, ut aliquid esset, unde is Episcopus discerni posset, in quem Primatus transiturus esset. Hoc est, quod Petrus sibi sedem Episcopalis muneris figere debuerit certo in loco, ut ita clarum atque evidens fieret, quis eius in Primatu successor esset ex Episcopis, quamvis idem non fecerint omnes coeteri Apostoli: quia neque necessarium erat; munus enim Episcopale, quod m Apostolis erat, hi dum viverent, propagare poterant ad alios, quos Episcopos Ecclesiis praefecerunt. At vero idem non poterat fieri cum Primatu Petri, qui cum geri non posset nisi ab uno, nec Petro vivente obtinere illum alius potuit; qui non constitisset, si hunc eundem Primatum duo tenuissent; nec unitati provisum fuisset, cuius causa Primatus in­stitutus fuit, si parem huius auctoritatem duo eodem tempore obtinuissent. 4. A Petro per successionem in eius Episcopatu Romano habent Romani Pontifices Primatum supra universam Ecclesiam. Hoc Romanae Sedis hostibus inde a saeculo XIV. 1) in P8al. 50. n. 30. — 2) Par. alt. Dissert. 8. de Capite Ecclesiae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom