Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

131 fuit, cur Petrum, ne Romae quidem luisse, evincere voluerint. Tali enim pacto effecissent, ut neque Primatus deberet Romano Pontifici competere, quem is habet per successionem S. Petro in Romana eius Episcopali Cathedra. 5. Nihil autem in tota Historia ecclesiastica illustrius, nihil certius, nihil antiquius at­que testatius est Petri Romano itinere, illius ibidem Episcopatu et obitu. S. Petrum Romae commoratum ac mortuum fuisse est res facti, itaque testimo­niis comprobari debet et comprobatur iis quidem plurimis ac omni exceptione majoribus. Testis primus est ipse S. Petrus. Sic enim scribit:1) „Salutat vos Ecclesia, quae est in Ba­bylone coelecta, et Marcus filius meus.“ Quod hic S. Petrus urbem Romam Babylonis no­mine designaverit, pro certo habuerunt antiquissimi Patres, prout testatur Eusebius: 2) „Quod cum Petrus per revelationem Sancti Spiritus cognovisset . . . librum illum (i. e. Evangelium a S. Marco scriptum) auctoritate sua comprobasse dicitur, ut deinceps in Ec­clesiis legeretur. Refertur id a Clemente in sexto Institutionum libro. Cui testis etiam acce­dit Papias, Hierapolitanus Episcopus. Porro mentionem fieri aiunt a Petro in priore epistola, quam Romae scriptam esse contendunt, idque Petrum innuere, qui Romam fi­gurate Babylonem appellat his verbis: „Salutat vos Babylonis Ecclesia a Deo perinde ac vos electa“. Quinam fuerint isti, qui aiunt Romam a Petro figurato nomine designatam fuisse Babylonis nomine? Sive fuerint Clemens et Papias, quorum in praece­dentibus fit mentio, sive fuerint alii, semper remanet certum teste Historiae ecclesiasticae parente Eusebio, in hoc S. Petri textu nomine Babylonis ab antiquis Patribus Romam fu­isse intellectam. Eandem interpretationem tamquam certam tradit S. Hieronymus3): „Pe­trus in epistola prima sub nomine Babylonis figurate Romam significans, inquit: Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylone coelecta.“ Eodem modo exponunt Oecumenius4), Beda, et quotquot Antiquorum in hanc S. Petri epistolam commentaria exaraverunt. Huic interpretationi favet S. Joannes Ap., qui in Apocalypsi5) Romam aperte desi­gnat nomine Babylonis, quam scribit sedere super septem montes et habere regnum super re­ges terrae. Itaque si S. Joanni licuit Romani vocare Babylonem, cur non idem et Petro Joan- nis synchronoTicuerit ? Et si Roma in SS. Litteris Babylon est, quid Petrus Babylone scribens, non scripsit Romae? Imprimis cum nominum mutationem in Apostolorum et Patrum Apostoli- corum litteris haud inusitatam esse S. Pauli et S. Ignatii M. exempla confirmant, quorum prior 6) seribit: „liberatus sum de ore Leonisu, quo nomine Neronem designat, eius ani­mi crudelitatem respiciens, monente Eusebio; 7) alter vero 8) milites, a quibus Romam ad martyrium deductus fuit, leopardos vocat. Eidem porro interpretationi favet, quod citato loco mentio fiat, etiam S. Marci, „Salutat vos-----------et Marcus filius mens.“ Marcum e nim tunc, dum haec epistola scribebatur et scribi potuit, Romae fuisse, ex epistola S. Pauli ad Timotheum secunda, quam Apostolus paulo ante martyrium suum scripsit, 9) facile erui­tur. Jubet enim S. Paulus 10), cum ut ipse Timotheus celeriter Romam veniat, tum ut illuc secum Marcum etiam deducat. Jam si Marcus eo tempore non in Asia Minori circa Ti­motheum, sed in remotissimis illis Babylonis regionibus egisset, potuissetne Paulus postu­lare, ut Timotheus Marcum assumat et secum festinanter Romam ducat? Tam Timotheum, 1) 1. Petr. 5, 13. —• 2) Hist. 1. 2. c. 15. — 3) De viris illustr. in Marco. —■ 4) Coram, in epist. 1. Petri. — 5) i7( 5. 9, 6) 2. Tim. 4, 17. — 7) Eccl. Hist. 1. 2. o. 22. — 8) Epist. ad Komán. n. 5. — 9) V. Dankó Hist, revelat, divinae novi Testam. Viennae 1867. — 10) 4, 11. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom