Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

79 tum et genuine expositum accepimus, ex hac Petri Cathedra in conspectu omnium saluta­rem Christi doctrinam profiteri et declarare constituimus, adversis erroribus potestate nobis a Deo tradita proscriptis atque damnatis. OBSERVATIONES. 1. Inscriptione „Pius Episcopus, Servus servorum Dei, sacro approbante Con­cilio“ nihil novi introductum, sed antiquus et receptus mos retentus est in Concilio Vati­cano. Jam in Conciliis Lateranensi IV., Lugdunensi I., Florentino et Lateranensi V., qui­bus nempe ipsi Summi Pontifices in persona intervenerunt ac praesederunt, hac sub forma, simili cum inscriptione decreta publicabantur. Sane in Concilii Lateranensis IV. Decreto de fide catholica dicitur: „Nos autem (Innocentius III. loquitur) sacro et universali Concilio approbante, credimus et confitemur.“ l) Lata in Concilio Lugdunensi I. sententia contra Imperatorem Fridericum I. hanc exhibet inscriptionem: „Innocentius Episcopus etc. sacro praesente Concilio.“ 1 2) Florentini Concilii celeberrimum Unionis Graecorum decretum in­scriptum est: „Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, consentiente ad infrascripta ca­rissimo in Christo Filio nostro Joanne Palaeologo Romanorum Imperatore illustri, et lo­ca tenentibus venerabilium fratrem nostrorum Patriarcharum et coeteris orientalem Eccle­siam repraesentantibus.“ 3) Denique in Actis Concilii Lateranensis V. plura leguntur ibi­dem edita decreta cum hac inscriptione: „Leo Episcopus S. S. D. sacro approbante Con­cilio.“ *) Hanc formam postulat relatio Summi Pontificis ad reliquos Episcopos, quae est capitis ad membra corporis, cuius relationis Episcopos nunquam non conscios fuisse hi­storia abunde testatur. Jam in epistola Patrum Concilii Chalcedonensis ad S. Leonem M. legimus: „Quam (fidem) ipse servasti, vocis beati Petri omnibus constitutus interpres . . . Unde et nos quippe inchoatore bonorum te, ad utilitatem utentes, Ecclesiae filiis haeredita- tem, sortemque Veritatis ostendimus. Quibus tu quidem, sicut membris caput prae­eras in his, qui tuum tenebant ordinem. .. Rogamus igitur, ut tuis decretis nostrum hono­ra judicium; et sicut nos Capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et summitas fi­liis, quod decet, adimpleat..“ Quingenti viginti Episcopi non latini, sed graeci, in Con­cilio congregati, non aevo medio, sed a. 451. ita loquuntur, seseque membra et filios com­pellant, in Romano Pontifice Caput et Patrem venerantes. 5) Videatur etiam Epistola Pa­trum Concilii Generalis VI. Constantinopolitani III. ad S. Agathonem Papam. 6) Per hanc autem in edendis ac publicandis Conciliorum Oecumenicorum decretis adoptatam formam Episcopis jus divinum, quo pollent, judicandi de rebus ad fidem et mores, verbo ad revelationem pertinentibus haud adimi, e Historia Conciliorum, et ut alia brevitatis causa silentio praetereantur, ipsius Vaticani Concilii clarissime colligitur. In ipsa plane prima Constitutione dogmatica huius Concilii disertis verbis hoc jus Episcoporum agnitum et expressum legitur, „Nos itaque, ait Summus Pontifex, inhaerentes Praedeces­sorum Nostrorum vestigiis, pro supremo Nostro Apostolico munere veritatem Catholicam docere ac tueri, perversasque doctrinas reprobare nunquam destitimus. Nunc autem se­1) Barduin. Acta Concil. T. VII. coi. 18. — 2) ibid. coi. 401. — 3) id. T. IX. coi. 419. — 4) ibid. col. 1719, 1721, 1723. — 5) ibid. T. II. c. 655. — 6) Circul. Dioec. a. 1871. pag 185.

Next

/
Oldalképek
Tartalom