Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
80 dentibus Nobiscum et judicantibus universi orbis Episcopis, in hanc Oecumenicam Synodum Auctoritate Nostra in Spiritu Sancto congregatis.“ De vera judicandi potestate sermonem esse ipsa verba innuunt, per quae alluditur ad illa Christi Domini: „in regeneratione cum sederit filius hominis in sede Majestatis suae, sedebitis et Vos (Apostoli) super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.“ *) 2. Disputationes, rationes et expositiones decretis conciliaribus etiam de fide praemissas, ad fidem non pertinere, non esse catholicae fidei judicia, nec iccirco infalli- bilitatis objecta, nemini ignotum est. Hoc idem dicendum de Prooemio, quod Concilium Vaticanum Constitutioni suae dogmaticae de fide catholica praemisit. Prooemii scopus, ut legenti patet, est, Synodum Vaticanam connectere cum prioribus Oecumenicis Conciliis, maxime vero cum ultimo Tridentino. Connectere autem volendo hoc Vaticanum Concilium cum prioribus, ac in specie cum ultimo Tridenti celebrato Oecumenico Concilio, non potuit non per apices saltem recensere laetissimos, qui ex illo Concilio in Ecclesiam, sic Deo misericorditer disponente, dimanaverunt fructus. At vero hoc faciendo praetermittere silentio nequivit gravia mala, quibus inpraesentiarum Christiana omnis laborat societas praecipue propterea, quod illius Concilii saluberrima decreta, ab iis quidem, contra quos dirigebantur, nunquam reciperentur, inter Catholicos autem negligerentur. Quae mala iccirco etiam indicanda erant, quia Concilium Vaticanum alia inter iccirco potissimum cogere placuit, „ut omnia ab Ecclesia et civili societate amoveantur mala,ut miseri errantes ad rectum veritatis, justitiae, salutisque tramitem reducantur, ut vitiis erroribusque eliminatis, augusta nostra religio, eiusque salutifera doctrina ubique terrarum reviviscat — atque ita pietas, honestas, probitas, justitia, charitas, omnesque christianae virtutes cum maxima humanae societatis utilitate vigeant, et efflorescant.“ 2) 3. Hodie Ecclesiae non tantum contra haereses, revelatis veritatibus divinis oppositas, dimicandum, sed eo contendendum est, ut rationem ipsam, et cardinales rationis veritates contra spiritum nequitiae, qui a Deo plane descivit, vindicet ac tueatur. Ecclesia hodie non solum ea est petra, cui Christi divina insistit religio, sed petra quoque est universi ordinis naturalis, quem contra easdem adversas potestates propugnat, quae ipsam Christi Religionem evertere adnituntur. Ni fallor, nostro tempore implementum sortitur, quod duobus abhinc saeculis magnus Germanorum Philosophus praenunciavit, dicens: Ventura esse tempora, quibus Ecclesia Catholica non tam fidem, quam rationem contra incredulorum assultus vindicandam habebit, postremum que in mundo errorem fore atheismum. Vel quid aliud portendit illa, quae ubique praedicatur naturae idololatria, et illa tam multis adamata doctrina, quae non erubescit docere, humani generis initia in hirsuto simio, incunabula vero non in paradiso, sed in volutabro luti quaerenda atque reperienda esse. Nemini proinde mirum videbitur, si in Prooemio recensita legat errorum monstra, in quae haud paucorum hominum mentes conversae sunt, hominum „qui a veritate quidem auditum averterunt, ad fabulas autem convertuntur.“ 3) 4. Commemoratur dein obligatio Ecclesiae Dei veritatem semper testandi, semper- que praedicandi, quodve Summus Pontifex, qui pro supremo suo Apostolico munere ve- 1 1) Matth. 19, 18. — 2) Vide Litteras Apóst. „Aeterni Patris“ Concil. Vatie, convocat, in Cire. Dioec. die 21-a Julii 1868 Nr. 3276. — 3) 2. Tim. 4, 4.