Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

II.

5 % Anno 1845. duo Archi-Dioecesis hujus presbyteri, postquam ad curam anima­rum pastoralem novem annorum intercapedine praeclaro cum zelo incubuissent, altioris perfectionis religioso-moralis amore ac studio flagrantes, venia praesulis obtenta, religio­sum Ordinem, eumque non tenore dumtaxat regularum, sed ipsa harum observantia ri­gidissimum, nempe Carmelitarum discalceatorum ingressi sunt. Hoc in Ordine tria, quae religiosae vitae essentiam constituunt, vota sanctissime custodiuntur, sed et caeterae, quae ad trium illorum votorum exactam custodiam tendunt, regulae ac constitutiones religio­sissime observantur. Sacrosanctum omnibus est, quod regula Ordinis praescribit his ver­bis: „Accingendi sunt lumbi vestri cingulo castitatis. Muniendum est pectus cogitationi­bus sanctis“. *) Perfecta illic viget paupertas ita, ut inter pauperes professione nemo e malitia dives reperiatur. Ea ibi obtinet virtus obedientiae, quam innuit Evangelium his verbis: „dico huic, vade et vadit; et alii veni et venit, et servo meo, fac hoc, et facit.“ 8) Omnibus absque discrimine saccus, vestis nempe e crudo et hispido panno facta, est pro habitu, lorum pro cinctorio, nemo ibi mollibus induitur. Abstinentia ab esu carnium per­petua locum habet, quarum usus ne festo quidem Paschatis aliis, quam aegris indulge- tur. Insuper majorem anni partem jejunio stricto deputant. Cellae omnium aequales sunt, illa Prioris nihil differt a cella novissimi laici fratris. Sed Ecclesia Conventus nitore excellit, imo splendet sicut sponsa ornata viro suo. Alba supellex nivei semper est can­doris, paramenta digna sunt Majestate Dei, cuius in illis sacratissima mysteria peragun­tur. Vix non perpetuum silentium observant. Officium divinum in communi summa cum pietate persdlvunt. Assidui sunt in sede confessionali, in annunciando verbo Dei soler- tissimi. Quae omnia ipse ego plurium annorum non interrupta serie propriis oculis usur­pavi, et Religiosorum illorum probissimam vitam demiratus sum. Hujus Ordinis religiosi facti sunt alumni duo illi presbyteri Josephus Juriga et Joannes Bernhard, quorum prior in Ordine Albertus, posterior Raphael dicti sunt. Ad aratrum istius Ordinis mittentes ma­nus suas, non respexerunt retro, immo vero velut gigantes exultaverunt 'ad currendam perfectionis viam, spectaculum facti mundo et Angelis et hominibus. Ambo hi viri saeculo defuncti sunt, Albertus quidem Juriga 25-a Septembris 1870, Raphael Bernhard autem paucis abhinc diebus, 25-a nimirum Januarii. Pretiosa in conspectu Domini fuit mors utri- usque, in osculo Christi, quem ut lucrifacerent, ad exemplum Apostoli omnia detrimentum fecerunt, et arbitrati sunt ut stercora, 3) obdormiverunt. Reliquum est, ut in illis completum fuerit aut ocyus compleatur illud S. Bernardi dicentis: 4) „Est facilis via de cella ad coelum.“ Et illud S. Laurentii Justiniani: 5) „Illius coelestis civitatis iste est introitus : ma­gnum quippe electionis indicium est, huius fraternitatis habere consortium.“ Cuius asserti II. 1) V. Reg. Carmel, apud Luc. Holsten. August. Vind. T. 3. 1759. — 2) Matth. 8, 9. — 3) Philip. 3, 7. — 4) Tract* de yit. sollt. — 5) de discipl. monast. Nr. 711. De Patribus iarmelitis Al­berto Juriga et Raphaele 3ernhard olim 4.rchi-Dioece- sis hujus presbyteris.

Next

/
Oldalképek
Tartalom