Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
II.
6 rationem affert S. Joannes Chrysostomus: !) „Impossibile est, inquit, mentiri Deum. Promiserat ille vitam aeternam ista relinquentibus. Tu reliquisti omnia ista, quid igitur prohibet de huiusmodi promissione esse securum.“ Cum ambo huius Archi-Dioecesis filii, ac postmodum presbyteri, iique pietate, morum probitate et zelo praestantes fuerint, qui dum viverent, pro matre Ecclesia Strigoni- ensi multum oraverunt, illorum memoriae hanc pastoralium mearum paginam dicare, illorum animas, si quae illis pro fragilitate humana maculae adhaesissent, Vestris suffragiis commendare meum esse existimavi, qui ambos coalumnos olim et conscholares habui. Strigonii, die 4-a Februarii, 1872. Consociationis perceptio secandam substratas rationes a 1-a Junii 1870. usque 1-am Junii 1871, efficit 1322 florenos 86 xros v. a. et manentia 117 florenos 6 xros v. a. Procuravit autem et publice exposuit pia haec consociatio: 23 casulas, 9 pluvialia, 9 pulvillos altaris, 4 vela, 5 bursas, 2 palliola ciborii, 2 stolas, 12 vestes ministrantium, 17 albas, 14 superpellicea pro presbyteris, 16 tobaleas, 52 humeralia, 76 corporalia, 64 manutergia, 70 pallas, 86 purificatoria, 3 missalia, 18 candelabra, 1 thuribulum, 1 calicem, 1 imaginem altaris, 2 baldachin a. Haec autem omnia vasa et paramenta inter Ecclesias nulla vel exigua dote provisas distributa sunt in Dioecesibus: Strigoniensi, Nitriensi, Jaurinensi, Neosoliensi, Saba- riensi, Transilvaniensi. In Archi-Dioecesi Strigoniensi 20 Ecclesiae et capellae dona perceperunt, signanter: Ecclesia Bátorkesziensis, Posonienses Ecclesiae Lazarethi, S. Ni colai, item Capella Xenodochii regnicolaris ibidem , Ecclesia FF. Misericordiae Szakolczaensis, Capella Krtóczensis, item Ecclesiae: Köpösdensis, Verbóczensis, Szent-Mihályfaensis, Ke- szegfalvensis, Lamacsensis, Merasicziensis, Ottenthalensis, Misérdensis, Szunyogdensis filialis ad parochiam Püspökiensem pertinens, Talldsensis, Kajalensis, Prukensis, Csejthensis, Ma- ria-Vallensis. Ex praeallatis patet, quam bene laudata Consociatio praeindicato anno quoque de sacris altaribus meruerit, quamobrem Consociationem hanc Clero et, fidelibus Archi- Dioecesis meae quam impensissime commendo. Strigonii, die 4-a Februarii, 1872. Pályázat. —” Q -X---számhoz. O • ú A pesti magy. kir. tudomány egyetem hittani karánál a keresztény erkölcstan tanszéke 1260 forint évi fizetéssel s 1365 és 1470 forint fizetésbeli előléptetési fokozatokkal és évi 400 frtnyi lakbérrel üresedésbe jővén: ezen tanszék betöltésére ezennel csőd hirdettetik, s elnyerése végett pályázat nyittatik. 1) Libr. de provid. Nr. 715. Consociationis SSmi Altaris Posoniensis rationes et munificentia erga pauperes Ecclesias. 1 1 I I ] Nr. 717. Concursus pro Cathedra theologiae moralis ad regiam scient. Universitatem Pestien- sem vacante.