Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

49 et potestas in saecula saeculorum.“ l) Haec turba fratrum orat, omnes cum uno, unus cum omnibus. In privatis precibus soli sumus: in precibus Officii divini Ecclesia tota, cum fratribus per orbem una orantium turba, cohors canentium sumus, qui, sicut ducentium plectra, jam simul una consonant, jam sonandi provinciam invicem indulgent. Ideo Offi­cium divinum pro pluribus est compositum, ut sermo fiat semper in numero plurium. Quod orat unus, orant omnes, qui spiritu, immo ipsa formula verborum conveniunt. Consocian­tur precibus nostris angeli, et omnes sancti in coelo preces nostras suscipiunt, suisque cu­mulatas precibus ad thronum Dei Patris deferunt „tamquam phialas aureas plenas odora­mentorum, quae sunt orationes sanctorum.“ 3) Quae sublimitas precum, quae cum tanta coelestium et in terris fratrum commu­nione, conjunctione, choro persolvitur ! Quae cordis suavitas, ut uno orante, omnes, qui Of­ficium recitant, orent, et unus pro omnibus, omnes pro uno, qui ad chorum pertinet, orent. Concentus hic, harmonia haec tantum concentu angelorum per novem choros, et Sanctorum omnium per multas in coelo mansiones distributorum, superatur, et superatur perfectione orantium tantum, non autem perfectione orationis. Harmonia, quam Clemens Alexandrinus in libro „Cohortatio ad gentes“ absque fructu quaesitam fuisse demonstrat ab Amphione, Eunomo, aliisque gentilis superstitionis sapientibus. „Quae est autem ex mul­tis unio, cum ex vocum multitudine divitiam ceperit harmoniam, unus fit concentus, unum chori ducem sequens et magistrum Verbum.“ 3) „Docebit me canticum, quod hucusque erravi quaerens Deum.“ 4) „Terrifica tuba classicum canens congregavit milites et bellum denunciavit. Christus autem, qui pacificum carmen in fines terrae inspiravit, non congre­gabit suos milites pacificos? Collegit quidem o homo! incruentum exercitum, et regnum coelorum tradidit illis.“ 5) Quod ab ignorantibus ceu defectus recitationis clamatur, sublimis Officii divini perfectio esse demostratur, et commendatur, quia oratio unius orationibus omnium ditatur, fulcitur, multiplicatur. Quis e sublimi hoc concentu, e nobili fratrum unisone concinentium caterva ex­cedere vellet? quis in hoc choro esse non gauderet? quis devotione laetus plectro cordis sui ad concinentes fratres non procurreret, ut in amplo choro sua canendi provincia funge­retur? Una credentium mens, una sperantium laetitia, una laudantium Deum vox, una precantium pietas, una donis gratiarum vestiri desiderantium contentio, una poenitentium deprecatio, una placare cupientium dilectio, una ad sacrificium praeparantium, et fructus sa­crificii securos reddere laborantium, ad Deum tendentium, cum Deo sine fine manere decer­nentium caritas, ipsum coelum et terra ad eumdem finem consociata in psalmodia! Et quia a Jesu Christo electi et missi hoc faciunt, et concludentes horam, suspirio sancto et oratione dominica ustas piacularibus flammis animas fratrum ad sinum suae caritatis complectuntur: vere in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium et infernorum.ü) Quantus honor tam celso intermixtum esse choro! quanta ignominia, quantum detrimentum animae proterva voluntate ab illo separari! Et chorus iste fratrum nullo minuto temporis conticet a laudibus Dei. Sumite sacerdotes et religiosos sub eodem meridiano telluris, ab uno cardine terrae ad alterum cardinem eodem tempore una voce proclamantes: ^Venite exultemus Domino“, „Regem 1 1) Apoc. 5, 13.— 2) Apoc. 5, 8 — 3; p. 49. A. edit. Lutet. 1629.— 4) p. 70. C. — 5) p. 42. B. — 6) Philipp. 2, 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom