Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

41 Deo fieret, consequenter si uraquam ad censum venire posset, quae oratio nobis placeat, et non potius, quae Deo accepta est. Deo servimus in oratione, non nobis,nostrae spirituali inopiae succurrimus, non voluptates venamur in orationibus. Sensibilis illa et suavis pietas, quae in corde effunditur, prorsus non est perfectio, non est dignitas orationis, quia suavis ille sensus non est in potestate nostra; bona oratio autem semper prae manibus esse possit, necesse est. Sit cor pumice siccius, sit sensus omnis zabulo aridius, perfectissime possumus orare, imrno propter confectum in desolatione cor, tanto perfectius. Quae ora­tio fuit umquam sensus suavis egentior, quam quae fuit Christi Domini in horto, quando dixit: „Tristis est anima mea usque ad mortem, et coepit pavere et moestus esse?“ et ta­men, quae oratio fuit perfectior,»Deo magis accepta, quam tunc illa: „Pater! non meai sed tua voluntas fiat?“ Iterum, in cruce moerore confectus clamavit Christus Jesus: „Deus meus, Deus meus! ut quid dereliquisti me?“ numquid non perfectissime oravit dicens: „Pater! in manus tua& commendo spiritum meum?“ Devotio non est suavis in corde sensio, sed animae oblatio; haec dum aridum est cor, et fieri potest, et propter difficultatem, propter abundantem, quae amarum sensum vincit, caritatem perfectior est. Hanc nobilitatem originis, dignitatem formulae precationis, perfectionem modi orationis, vim postremo impetrandi, Deo placendi, Deum laudandi, propter orantis nobis- cum et per nos Ecclesiae sanctitatem consideremus VV. FF. et FF., ut gaudea­mus de illustris societatis magnificentia, quando ad percurrendum officium psalmodiae ac­cedimus. „Nemo erret, commonuit jam S. Ignatius Ephesios hujus praestantiae, si enim nnius atque alterius precatio tantas habet vires; quanto magis illa, quae Episcopi est, et totius Eccle­siae? Qui in conventum (ad psalmodiam) non venit, seipsum separavit atque judicavit.“ J) Simili argumento corripuit S. Joannes Chrysostomus nonnullos, studio privata­rum precum, quae domi fiunt, a divina psalmodia sese retrahentes: „Vos ipsos egregie fal­litis; licet enim domi quoque orare possitis; illa tamen oratio tantam vim minime habet, quantam illa, quae in Ecclesia facta est, ubi tot adsunt sacerdotes pro vobis orantes, ubi una omnium voce exclamamus, Deique misericordiam imploramus. Communis oratio est mirus quidam concentus, qui e caritatis consensu proficiscitur. Huc adde presbyterorum preces, qui conventui praesunt, ut populorum oratio vi suapte infirmior, ministrorum Ec­clesiae precibus juncta robur accipiat.“ 2) Sacerdotes secundum cor Dei semper magni fecerunt, semper dilexerunt hunc modum orandi: cavillatores ejusdem, numquam pii, numquam devoti, semper autem haere­ticorum Vigilantii per S. Hieronymum, Hilarii cujusdam per S. Augustinum, Theonis per S. Gregorium VII-um, Wickleffii a concilio Constantiensi et a Martino V. pontifice rejecto­rum el damnatorum socii fuerant; nec studio meliora suadendi, sed socordiam suam in neglecto Officio divino ineptis ratiunculis excusandi cavillabantur artem orandi in sacra psalmodia. „Apud nos ita vivat antiquitas, cui decreta patrum sanxerunt reverentiam,“ verba sunt Zosimi papae. „Violatores canonum voluntarii, monet S. Damasus papa, gra­viter a sanctis patribus judieantur, et a Sancto Spiritu, instinctu cujus et dono dictati sunt, damnantur: blasphemare enim Spiritum Sanctum non incongrue videntur, qui contra 1 1) Ep. ad Ephesios. — 2) Orat. 3. de incompreh. Dei natura.

Next

/
Oldalképek
Tartalom