Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

42 eosdem sacros canones libenter aliquid aut proterve agunt aut loqui praesumunt, aut fa­cere volentibus sponte consentiunt; talis enim praesumtio manifeste unum genus est blas­phemantium Spiiitum Sanctum, quia contra eum agit, cujus nutu et gratia s. canones edi­ti sunt.“ „Quae per traditionem in Ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt. Quem quidem, qui solverit, et voluerit praeterire, eo ipso, quo negligit, a serpente percutitur, de quo per Salamonéin dicitur: ,,qui dissipat sepem,mordebit eum co­luber;“ verba sunt s. Hieronymi. Ars orandi perfectissima est in psalmodia, sive rem, sive coordinationem rei consideraverimus. Quot versus in psalmo, quot versiculi in responsoriis, tot orationes, breves qui­dem verbis, graves autem pondere. „Absit ab oratione multa locutio, monet S. Augustinus, sed non desit multa precatio“. ‘) Brevi sermone multa petimus, multa precamur. In via sumus ad patriam, cum Deo juxta viam loquimur, ideo brevi sententia. Seria est vita, col­luctatio fervens, firmo ad obedientiam decreto consignata voluntas ad multa se extendit, breviter, quid velit, quid fugiat, quo egeat, quid optet, enunciat. Operosa est vita christiani, ad magna properat alta fovens in animo consilia, graviter, raptim loquitur, ut multa ope­rari possit. Cum b'.no Deo negotia sua componit bona hominis voluntas. Scit Deus, quibus indigeamus, doceri non debet, tantum promtam ad obtinendum voluntatem exspectat. En christianae vitae, sacerdotio nostro congruentissima, infirmitati nostrae attemperata oratio in psalmis, cujus singuli versus brevissimae, perfectissimae, erecta mente et flagrante in desideriis corde preces, quasi amoris ardentistela, caritatis jacula ad Deum missa. — Plus ge­mitibus quam sermonibus, plus fletu quam affatu persolvimus res nostras cum Deo. Quid­quid pia anima desiderat, in psalmis, ut eloquatur, invenit. A Deo inspirati loquebantur psalmorum auctores, non unius hominis, sed omnium cujuscumque conditionis hominum indigentiis, prorsus respondere et oratione providere poterant. Psalmis ad lachrymas com* motum fuisse S. August'num novimus, qui illis etiam in sua senectute plurimum delectatus est.„ Habet in psalmis infans, sic docet S. Nicerius episcopus Treviriensium, quid lacteat, puer quid laudet, adolescens quid corrigat vitam, juvenis quid sequatur, senior quid prece- tur. Psalmus tristes consolatur, laetos temperat, iratos mitigat, pauperes recreat. Dominus Deus noster per David servum suum conh cit potionem, quae dulcis esset gustu per canta­tionem, et efficax ad curanda vulnera peccatorum per suam virtutem. Haec sunt cantica Dei, quae canit Ecclesia Dei. Haec cantica placent Deo. Quid hac utilitate commodius? quid hac delectatione jucundius? quia et psalmis delectamur, et orationibus irrigamur, et interpositis lectionibus pascimur.“ Spirituales deliciae, cum non habentur, contemnuntur, quando habentur, et aesti­mantur, et amplius desiderantur. Oret quis Officium divinum uno anno, delicias ejus cogno­scet, amabit, porro orare concupiscet. Oret quis pluribus perseveranter annis, ab Officio separari non poterit. Qui non orant, perfectionem et gratiam Officii divini ignorant, ideo tardius illud spernunt, ,,Peccator, cum in profundum venerit, contemnit.“ Cum tamen „psalmus sit angelorum ad subveniendum inductio, requies a laboribus diurnis, infantium tutela, ornamentum senfbus, majorum natu consolatio, mulieribus aptissimum ornamen- 1 1) Ep. 130. ad Probam, e. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom