Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

40 suas habent, qui ad usum adhiberi non potest, nisi per Ecclesiam luerit approbatus, et qui oratione vocali, id est non solis oculis, non sola mente, legi debet, quemadmodum etiam preces ad sacrificium Missae, vel in conferendis aliis sacramentis recitandae. Hac sola animadversione, quod preces sint Ecclesiae, modus orandi sit Eccle­siae proprius, retundi possunt quaevis cavillationes contra modum orandi in divino Offi­cio insane proferri solitae. Haereticum est dicere, quod Ecclesia male oret, quod ine­ptas formulas precum ministris suis ad manus dederit;1) quia Ecclesia et veritatis et sanctae orationis magistra est. Dixit quondam Christus Dominus discipulis suis: „Vosautem sic orabitis;“ ad subdiaconatus ordinem evectis potestate Christi dicit Ecclesia, tribuens eis ad manus librum Officii divini: Vos autem sic orabitis. Ergo perfectissime oramus ex illo, quia no- biscum et ore nostro tota Ecclesia orat. Laicis optio est, quasvis formulas precum pro sua necessitate adhibere; quamvis etiam illi precibus Ecclesiae perfectissime orabunt: nobis dictum est in lege: Vos autem sic orabitis. Potest sacerdos, ut est homo, qua­cumque formula precum uti, sed ceu minister Ecclesiae legem habet: Vos autem sic orabitis. Orans sacerdos in Officio divino, et Deum digne laudat, et saluti suae sufficienter providet, etiamsi forte nullis aliis privatis precibus vacaret; sed omittens, negligens pensum diurnum graviter peccat, salutem suam discrimini objicit. Sit sacerdos in precibus pri­vatis assiduus, consumet dies noctesque in orationibus, quas ipse sibi eligit, sit adhuc in cura animarum operosus, in peregrinationibus piis fatigari nescius, negligál autem Officium divinum, culpae gravis reum se praebet, aqua se non expediet, nisi poenitens ad Officium divinum rediverit; scriptum est enim: „Misericordiam volui et non sacri­ficium, et scientiam Dei plus quam holocausta;“ — et iterum: „Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum meum, et ibi praevaricati sunt in me,“ ait Dominus.2) Dignissima, rectissima oratio apertam habet viam ad Deum: hanc angeli m phialis aureis offerunt coram trono divino, addentes suam pro nobis interpellationem. „Multum valet deprecatio justi assidua,“ docet s. Jacobus apostolus:3) Ecclesia, quae ore nostro orat in psalmodia, sancta est, justa est, immaculata est, et exaudietur pro sua pietate. Nos in privatis precibus oramus ut mendici, ut nudi, ut coeci, ut pecca­tores, exaudiri possumus, sed non pro nostra dignitate, verum ex infinita Dei miseri­cordia : nostris tamen precibus Deus etiam non favere potest; sed precibus Ecclesiae, quemadmodum sunt preces in Officio divino per nos fusae, Deus non favere non potest. Nos, ceu homines, etiam male orare possumus, ideo propitium precibus malis Deum non invenimus : Ecclesia male orare non potest, haec fidei veritas est. Ardeat quis pietate sua privata, ita ut in lacrymas solvatur; sit die nocteque perseverans in devotionibus suis; bene profecto facit, et laudari debet; sed orationes ejus copiosissimae, ardentissimae illam vim impetrandi numquam assequentur, quam Ecclesia orans habet in Officio divino. Fit saepe, ut oratio privata sensui nostro vehementer sapiat et arrideat, et hu- iusmodi oratio solet, possetque ceu optima oratio haberi, si precatio umquam nobis et non 1) Suarez, de horis canon. 1. 4. c. 2. n. 6. p. 148. — 2) Osee, 6 6. 7. — 3) 5, 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom