Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
27 parere,“ et jubet, ut episcopi diligenter vigilent, segnesque clericos ejectione extra clerum puniant, rationem severae hujus poenae addens: „nam qui constituerunt vel fundarunt sanctissimas ecclesias, pro sua salute et communis reipublicae reliquerunt illis substantias, ut per eas debeant sacrae liturgiáé fieri, et ut in iis a ministrantibus piis clericis Deus colatur“. Cultus ergo divini, seu ordinis sacerdotalis, et beneficii ratione obligatos esse edixit ad psalmodiam. Quemadmodum primis saeculis christianum esse, et ad psallendum deputari: ita tardius clericum esse, et Officium divinum persolvere debere unum idemque fuit. Cum vi legis conservabatur consuetudo psallendi, et hac vi praedita esse semper exhibebatur. Quam severum fuerit hujus officii ad psallendum vinculum, patet ex eo, quod per clericos psalmi memoria teneri juberentur, tum ut in canendis expediti, cum ut, ubicumque constituerentur, psalmos percurrere possint, non enim poterant libri psalmorum, antiphona- rum, lectionum, hymnorum, mole grandissimi quaquaversus portari. Epiphanius testis est de monachis, quod „magna ex parte in decantandis psalmis memoriterque pronunciandis sese exercent;“ *) s. Hieronymus jubet Rustico: „discatur psalterium ad verbum;“1 2) concilium Nicaenum II. can. 2. decrevit: „quamobrem decernimus, quemlibet quidem, qui ad episcopalem gradum est provehendus, psalterium omnino nosse, ut ex eo omnem quoque suum clerum ita institui moneat;“ 3) trita inter scriptores s. Augustini sententia, ,,vix nomen sacerdotis mereri, qui psalterium ignorat;“ s. Gregorius Magnus quemdam consecrare noluit, quia psalterium et cantica ignoravit;4) concilium Toletanum 8-um tit 8. constituit: „ut nullus cujuscumque dignitatis ecclesiasticae deinceps percipiat gradum, qui non totum psalterium vel canticorum usualium et hymnorum perfecte noverit supplementum.“s) Quousque clerici omnes apud Episcopum commorabantur sub eodem tecto, ad eamdem mensam, et populus fidelis passim tantum in civitatibus inveniebatur, facile negotium fuit clericos in officio ad psallendum continere. Praeside enim episcopo, vel qui vicariam opem praestitit, seniore, fiebat omnis cultus divinus; in pigritiam confestim animadverti potuit. Difficultas continendi clericos in psallendo tunc enata, quando pagorum quoque et oppidorum incolae turmatim Christi fidem amplexi sunt, quibus de cultu divino in propria communitate providendum fuit. Ad initium quidem senior presbyter, die Domini aut festo ab episcopo ad sacra facienda missus cum pluribus clericis rus petiit, qui Officium divinum, prout in Cathedraii fiebat persolverunt, perfectisque omnibus, quae cura animarum postulavit, dein ad Cathedralem Ecclesiam reversi sunt. Multiplicatis autem ruri stationibus, constitutisque residentibus in loco presbyteris, hi Officium divinum cum populo absolverunt. Seniores circa episcopum collectos, canonicos dein dictos, non fuit arduum in psalmodia absolvenda continere, sed ut recte, devote, ad gloriam Dei et aedificationem populi concinant, sat molestus per saecula labor fuit. Sacerdotes ruri degentes suae propriae conscientiae debuerant relinqui; ad hanc ergo appellant omnes canones, ut se gravi lege ligatos ad recitandam psalmodiam semper sciant. 1) Exposit. fid. cath. e. 23. — 2) Ep. ad Rustic. — 3) Harduini, T. 4. p. 487. — 4) Grancolas, Comminent. c» 6. p. 12. —r 5) Aguirre, Cone. Hisp. T. 2. p. 545.