Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
22 Haec sunt verba S. Paulini metro constricta: „Vigil ocyus omnis Turba ad consuetos modulamina dulcia psalmos Advolat, et sanctis solatia quaerit in hymnis, Quae pellant segnes vegetato corpore somnos, Cantibus et sacris nocturna silentia vincant“. *) S. Augustinus: „Davidicum psalterium frequentatur; magnam hujus instituti utilitatem agnosco,“ scribit 2); alibi: „toto orbe cantantur“ 3); et iterum : „voces psalmi, quas partim audivimus, partim cantavimus.“ 4) Ne prolixo testium agmine Vos fatigem, exhibeo postremum s. JoannemChry- sostomum, qui homilia ad psalmum 118-ura ait: „Optimi quique viri ac pietate praediti quovis die stationem ad Deum septies faciunt.Primum scilicet noctu vigilantes, quod etiam diluculum appellamus. Deinde ad solis exortum Deo, qui diem invexit, gratias agunt; hora tertia, cum Spiritus Sanctus ad apostolos accessit; sexta cum Christus Deus noster carne cruci affixus est, et chirographum illud, quod nobis contrarium erat, delevit; nona cum cruorem effudit, ac spiritum tradidit, nosque a diaboli dominatu liberavit; ad solis occasum, quod etiam lucernarium appellamus, quia tunc ob diei transitum Deo gratias agimus; postremo cum ad somnum nos conferimus; quae quidem omnia in unum collecta septenarium efficiunt“. En sacram Psalmodiam, ex. antiquo testamento, a piis, quae promissionibus Dei innixae, salutem a Deo exspectarunt, animabus transumptam, gratia coelesti ornatam, in usu Ecclesiae corroboratam, morem populi christiani factam, tamquam publicum Dei cultum, liturgiám sacram in Ecclesia a primis incunabulis servatam. Suscipi in aliqua communitate fidem, constitui ibidem Ecclesiam, et incipere psalmodiam, tamquam liturgiám, unum idem- que fuerat. Nubes testium exsurgit de hoc more servato, et quo amplius dilatabatur Ecclesia, testes quoque multiplicantur. Asia, Africa, Italia, Gallia hunc morem ostendit; ut adeo cum Varone judice debeam dicere: aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit. Quis itaque dicere ausit, morem psallendi diurnum nocturnumque a Monachis in Ecclesiam invectum fuisse? Si haec assertio veritate niteretur, tunc inde a primordiis Ecclesiae haec non constabat nisi Monachis. Monachi fuerunt Episcopi, Presbyteri, Diaconi, omnes Clerici, imo fideles omnes, qui omnes statis horis divinae psalmodiae vacabant. Sed qui hanc absurdam proferunt assertionem, falsitatis ab ipsa Historia revincuntur. Data opera stiti gradum in proferendis testibus ad quartum saeculum, quo nimirum Monachorum institutum auctore Pachomio, singulariterque S. Basilio M. Episcopo coordinari coepit, ut unusquisque videat potius Monachos morem psallendi suscepisse ab Ecclesia, sive a Clero saeculari et fideli populo, non autem Clerum saecularem a Monachis, quorum professio et institutum est, ut vitam Ecclesiae in se exhibeant, consequenter usum etiam psallendi, sine quo nusquam Ecclesia exstitit, qui iccirco etiam eminenter Religiosi dicti sunt et dicuntur. Sane teste Grancola5) Monachi Orientis regulam vivendi, ac ideo etiam psallendi a 1) L. 3. de vita S. Martini.—2) L. 10. Confess, c. 23. n. 50. T. 1. p. 187. F. — 3) L. 9. Confess, c. 4. n. 8. p. 160. 13. — 4) Enarr. 2. in Ps. 26. n. 1. T. 4. p. 118. E. — 5) Commentar, c. 5.