Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

23 praelaudato S. Basilio M. Episcopo acceperunt; S. Benedictas Monachorum in Occidente Patriarcha fatetur se psallendi morem a Romana Ecclesia suscepisse, cuius dein vestigia cmnes in Occidente Monachi presserunt. S. Franciscus Ser. voluit et constituit, „ut filii sui secundum ordinem Ecclesiae Romanae psallant, quemadmodum est in Pontificio ad Latera­num sacello.“ Primi autem eremicolae, qui serius monasteria incoluerunt, in desertis suis lauris solitarii orabant, cantabant, contemplabantur, non signando horas, quia omnis ho­ra oratione tenebatur per illos. Suapte intelligitur fieri potuisse, et quod factum sit, histo­riam testari, Monachos S. Romanae Ecclesiae receptam abs se psalmodiam in accidenta­libus mutasse, vitae suae monasticae, suisque indigentiis accomodavisse non sine scitu et indultu S. Sedis Apostolicae, quamobrem hodiedum etiam perdurat quaedam diversitas in­ter Officium Romanum et Ordinum religiosorum. Absurdissima autem falsissimaque est cavillatio illorum, qui contendere non • verentur, initia divinae Psalmodiae, divini Officii, sic dictarum Canonicarum horarum, ab otio Monachorum repetenda esse. Oriosus vigilias ternas de nocte numquam suasit, longam in psalmodia praeparationem ad sacrificii solemnia numquam quaesivit. Rudis profecto est ille, ut annales Ecclesiasticos nec in limine quidem salutaverit, qui originem cursus divini Officii in monasteriis esse suspicatur. Cunas Ecclesiae Christi, psalmodia divina vigi­liis custodivit, agrum et vineam Domini rore coelestis gratiae precibus exoratae studiosa rigavit, angustias persecutionis cantu mitigavit, confessoribus consolationem, martyribus robur opportunum addidit, vitam Ecclesiae in clero et populo pie conformavit. „Numquam sancti patres officii divini solemniter recitandi causam designant otiosorum occupationem. Nec se otiosos nuncupari patientur tot Ecclesiae proceres, tot praesules et antistites, tot primae notae theologi, tot sanctitate insignes viri, tot illustres dominici agri cultores, qui in Deo dicatis coenobiis non sine proximi aedificatione et animarum fructu vixerunt et vivunt; non tot presbyteri et ecclesiarum cathedrahum canonici, et scientia et natalibus illustrissimi, non ipse summus Pontifex, non Cardinales, non reges et principes, qui omnes summo studio hunc morem statis horis publice psallendi ab ipsius Ecclesiae incunabulis ad hanc nostram senescentem aetatem coluerunt, laudaverunt, frequentarunt, semperque laudabunt et frequentabunt, donec antichrist! tyrannus omnem Dei cultum a fidelibus tollat. Sectarios tanta intemperie ecclesiasticum cantum irridere non miror: at inter catholicos,inter eos, qui se theologos nuncupant, homines reperiri, qui antiquissimos Ecclesiae ritus, qui san­ctissimam psallendi disciplinam, si non omnino tollere, at saltem dignitatem eius minuere, praestantiam obfuscare conentur, profecto non crederem, nisi typis evulgatae scriptiones id evidenter ostenderent. Psalmodiam igitur nihil aestiment fideles, quae maximas Dei laudes continet, nostrae religionis arcana commemorat, contemplationem nutrit, gignit amorem, perfectam orandi formam exercet, daemones fugat, angelos laetificat, delicias spirituales subministrat, et quamdam in terris coelestis gloriae fidelitatem reprae­sentat?“ ') , Divinum Psalmorum Officium cum fideli populo persolvendi mori, in primitiva Ecclesia vigenti, tribuendum est, quod populus vix non omnes psalmos e memoria nove­rit, quodve iccirco nova, quam S. Hieronymus ex originali textu adornavit, Psalmorum 1 1) Bona, de div. psalm, c. 1. p. 407. coi. 2. 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom