Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
21 In vita S. Basilei, episcopi Amaseae, scribit presbyter Nicomediensis, clericos ivisse ad carcerem, ut cum sancto suo episcopo et die et nocte psalmos canere possint. ‘) In actis S. Sebastiani, quidam christianus Torquatus reprehenditur a Tiburtior quod psallentibus nocte christianis interessé neglexerit. 2) In actis vero Indes et Domnae, qui Nicomediae passi sunt, psalmodiam sacram nocte et die studiose cecinisse perhibentur.3) E quarto saeculo testimonium habemus psalmodiae celebratae in libro „de Vir- ginitate“, qui S. Athanasio tribuitur, ubi legimus adhortationem, non clericis, non monachis, sed virgini Deo dicatae et in domo parentum commoranti: „Sol oriens videat librum in manibus. Post tertiam syuaxes conficies, quoniam ea hora defixum est lignum crucis. Sexta hora absolves deprecationes cum psalmis, ploratu et supplicationibus, quoniam hac hora pependit Filius in cruce. Nona hora rursum in hymnis et glorificationibus eris, quoniam hac hora Dominus in cruce pendens reddidit spiritum. Duodecima hora majorem et longiorem facies synaxim. Media nocte excitaberis, et hymnis celebrabis Dominum Deum tuum. Matutino tempore dicito: Deus Deus meus ad te de luce vigilo, et Benedicite omnia opera Domini Domino. Et haec certa pensa tibi sint per singulos dies.“ S. Basilius de suis fidelibus, quos ex uno choro ad binos servandos non sine molestia perduxit, 4) haec scribit in epistola 63. (al. 207.): „De nocte siquidem populus consurgens antelucano tempore domum precationis petit, inque labore et tribulatione ac lacrimis indesinentibus ad Deum facta confessione tamdem ab oratione surgentes ad psalmodiam transeunt. Et nunc quidem induas partes divisi alternis succinentes psallunt, atque ex eo simul eloquiorum Dei exercitationem ac meditationem corroborant, et cordibus suis attentionem,|et rejectis vanis cogitationibus mentis soliditatem suppeditant. Deinde uni committentes, ut quod canendum est, prior ordiatur, reliqui succinunt: atque ita psalmodiae varietate, precibusque deinde intersertis noctem superant. Illucescente jam die pariter omnes velut ore uno ac corde uno confessionis psalmum Deo offerunt, ac suis quisque verbis resipiscentiam profitentur“. S. Ambrosius libro 3. Hexameron solemnem psalmorum in ecclesia cum populo cantationem describit, dicens: „Bene mari plerumque comparatur Ecclesia. R^spon soriis psalmornm, cantu virorum, mulierum, virginum, parvulorum consonans undarum fragor resultat“. Et iterum: ,,Quis enim sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere“. S. Epiphanius „de fide catholica“ moris hujus testis, scribit: „Matutinae laudes in Ecclesia catholica, matutinaeque preces assidue celebrantur, lucernales item psalmi et orationes. “ S. Ephraem in sermone „de beatitudinibus,“ nec non in „Paraenesi“ ; S. Gregorius Nyssenus in epistola ad „Olympium monachum“; Gaudentius episcopus Brixmus • Theophilus Alexandrinus in „prima epistola pascaliS. Hilarius „ad psalmum 118-umJ; S. Paulinus Nolae episcopus „in vita S. Martini“ horas precandi omnes memorant, ime non morem populi easdem psalmis et hymnis celebrandi. 1 1) Surius ad 28. Sept. — 2) Surius ad 20. Januarii. — 3) Surius ad 20. Decemb. — 4) Grancolas, Com - mentarius c. 17. p, 52. coi. 2. 2