Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

20 Eugenia autem, in monasterio S. Heleni commorante, apud Rosevidum legimus, quod ho­rarum precibus tam studiose institerit, ut periise videretur, si quidpiam horarum absque divinis laudibus praeterivisset. Fabianus Pontifex anno 236 — 251 constitutionem edidit, ut non tantum in una, sed in omnibus ejusdem urbis ecclesiis psalmodia sacra celebretur: „Septem ergo diaco­nos in urbe Roma per septem regiones civitatis, sicut a patribus accipimus, habemus, qui per singulas hebdomadas et dominicos dies atque festivitatum solemnia cum subdiaconibus et acolythis ac sequacium ordinum ministris injuncta sibi observant ministeria, et parati omni hora sunt ad divinum Officium, et quidquid eis injungitur, peragendum. Similiter et vobis, prout opportunum fuerit, per singulas civitates est faciendum, ut divinum absque mora et negligentia studiose ac solemniter agatur Officium. 1 2)“ Ad annum 270-um notatur concilium Antiochenum, contra ausus Pauli Samosa* teni episcopi, qui cum haereticus fuerit, hymnos usu quotidiano tritos aliis, quos ipse composuit, mutavit, ut occasione psalmodiae sacrae haeresim invehat,3) quod ipsum tar­dius Valentinus a S. Hieronymo correptus, et Arius quoque fecerunt. Clemens Alexandrinus,circa anuum 217.libro 7-o Stromatum, horarum tertiae,sextae, nonae, vesperarum, et nocturnarum vigiliarum meminit, asserens, has esse honoratas pre­cibus. Hujus discipulus Origenes, libro contra Celsum, accusatos fuisse dicit christianos tamquam clancularios, lucifugas, quia ad noctis orationes conveniebant; quemadmodum Caecilius apud Minutium Felicem latebrosos, lucifugaces conviciatur christianos propter nocturnos conventus. Tertullianus „de oratione“ scribit: „De tempore non erit otiosa extrinsecus ob­servatio etiam horarum quarumdam, istarum dico communium, quae diem inter spatia si­gnant, tertia, sexta, nona, quas solemniores in scripturis invenire est.“ 4) „De jejunio“ au­tem explicat has horas solemniores esse ad orandum, sed christiano „semper et ubique et omni tempore orandum“ 5) esse hortatur. Praeclarum est S. Cypriani testimonium de more orandi certis horis, qui et as­serit horas servatas fuisse, et rationem dat moris, et hortatur adhuc amplius esse orandum. In opere „De oratione“ c. 34. exhibitis rationibus, cur recte his horis oretur, cap. 35. ad­dit: „Sed nobis praeter horas antiquitus observatas orandi nunc et spatia et sacramenta creverunt, nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. Recedente item sole ac die cessante necessario rursum orandum est; nam quia Christus sol verus et dies est verus, sole ac die saeculi recedente quando oramus et petimus, ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum lucis aeternae gratiam praebitu­rum. Quodsi in sacris scripturis sol verus et dies verus est Christus, hora nulla a Christia­nis excipitur; quoniam frequenter ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo, hoc est in sole et die vero sumus, insistamus per totum diem precibus et. oremus. Qui autem in Christo, hoc est in lumine semper sumus, nec noctibus ab orationibus cessemus.“ Hoe tertio saeculo vixit S. Hyppolitus Portuensis episcopus, qui tam proprium, tam connatum christifidelibus asserit esse communem hunc comprecandi morem, ut inter ritus per Antichristum tollendos, psalmorum decantationem abolendam esse dixerit. 1) De vitis patrum edit. Migne, T. 1. pr 608. — 2) Pamelius, Liturgicon T. 1. p. 179. — 3) Euseb. Hist, eccles. T. 7. 1. 24. — 4) c. 25. — 5) c. 10. ■JU

Next

/
Oldalképek
Tartalom