Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
17 one appareat in gentibus et populis ea Dei sapientia „ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum,“ *) eveniatque quam primum pro salute populorum, quod factum fuisse in Evangelio legimus, „nimirum cum navicula, imago gentium et Ecclesiae, in medio mari fluctibus jactabatur, Jesus vero dormiebat, surgensille „imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.“ Divinitatis signo perciti, qui in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum dicentes: „Vere Filius Dei es“. *) Ecclesia ab origine mundi semper oravit, quoniam ante Christi Domini adventum, ubi pia, misericordias Dei sperans anima fuerat, ibi fuit Ecclesia Dei. Adam certe, ante culpam laudavit Deum, patrata culpa, accepta promissione ad salutem futuram, cordis dolorem, exilii moerorem deprecationibus lenivit. Ipse primus sacerdos, sacrificia litans, sacrificia oris offerens Deo. Enoch, nepos Adami coepit invocare nomen Domini, non orans, quia hoc ab Adam, et pio parente suo didicit, sed, quemadmodum eruditi censent3), populum sibi cognatum certis temporibus congregare, cum ipsis comprecari, seu primus precibus formulam vocum addere coepit, quae et memoria teneri, et ad patriarchas tradi potuit. Noe, solus justus inventus, ideo in exitio diluvii salvus. Abraham, pater credentium, Isaac et Jacob religionis, et ad redemtionem erectae spei magistri, orationis assiduae cultores, sacris eloquiis celebrantur. Moses candidae innocentiae vir, hymnos cum populo et canebat et pangebat, cantici „Cantemus Domino“, item „Audite coeli“ auctor. David ,de omni corde suo laudavit Dominum, stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos“,4) seipsum adhortans: „In ecclesiis benedicam te Domine, psallam tibi in nationibus, in medio ecclesiae laudabo te, psallam nomini tuo in saectilum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem“ 5). Sic laus Dei, spei et confessionis vis stabilem in synagoga formam adepta, loco et tempori alligata, constitutis ad eam et publice et nomine populi electi recitandam, concinendam ministris, ut cultus Dei publicus integer appareret. Esdras auctor fuit, ut laudes Dei in psalmis quater singulo die, cum hymnis et canticis concinerentur °), quibus ab antiquo tempore lectio et interpretatio legis et prophetarum intermixta fuit. Codsepulta synagoga, constituta sancta Dei Ecclesia, umbris claritas, figuris veritas, vetustati novitas, prophetarum vaticiniis diu exspectata promissio admirabili mutatione successit etiam in modo comprecandi. Ipse Salvator pernoctasse in oratione, et post coenam mysticam hymnum cum discipulis dixisse refertur.7) Apostoli hora tertia orantes repleti sunt Spiritu Sancto; Paulus et Sylas in carcere media nocte laudabant Dominum 8); Petrus ascendit ad superiorem aedium partem, ut orationi vacaret9); Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam l0); quod apostoli fecerunt, idem fecisse primi fideles censendi sunt, qui erant, teste s. Luca, perseverantes in doctrina et orationibus, quotidie perdurantes unanimiter in templo, collaudantes Deum u), psalmos, hymnos, cantica concinisse, ante et post peracta sacrificii sacra, scripturarum lectionem, cum interpretatione excepisse. Sancta Dei Ecclesia, primo ex Plebraeis collecta, m laudibus Dei segnior prorsus non fuit, quam synagoga, ad sepulchrum cum honore delata, fuerat. Res ipsa mansit, sola dignitas et meritum est, quod antiquis precum et laudum formulis accessit. Paulus 1) Proverb. 8, 30. 31. — 2) Matth. 8, 23. seq. et 14, 33. — 4) Card. Bona, de div. psalm. c. 1. §. 3. n. 1. edit- Antwerp. 1723. p. 402. coi. 2. — 4) Ecclesiastic. 47, 10. — 5) Ps. 107, 60. — 6) 2. Esd. 9, 3. — 7) Luc. 6, 12. Matlh. 26 30. __8) Actor. 16, 25. — Actor. 10, 9. — 10) Actor. 3, 1. — 11) Actor. 2, 42. 46. 47.