Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
mensura, ut ope humana rebus publicis succurri, plebem affectibus pravis commotam ad pacem componi posse, spe despondeatur, quia fides Christi et ejus Ecclesia, quae unica vitam ferret et salutem, non tantum non appellatur, sed repellitur. Fides videlicet catholica non est merus doctrinarum quarumdam complexus, sed invicta vis, quae penetrat, collustrat mentem, movet, regit voluntatem, sedat affectus, pacem conciliat, disjuncta copulat, adversa emollit et consociat, gubernat unum, familiam, communitatem, nationem, totum genus humanum, componens rectum in terra ordinem, ducens ad omnem salutem, dirigens in qualicunque conditione aut munere sit totum hominem. Adhuc autem, Ecclesia tota in luctu, in gemitu, quia caput eius, Vicarius Christi cunctis munimentis vitae huius spoliatus, sub hostili potestate constitutus, opprobriis lacessitus, praesentissimo per nefarios discrimini expositus, in gubernanda libere Ecclesia impeditus est. Coeci et duces coecorum sunt, qui autumant et dicunt, Summum Pontificem a vaferrimis suis hostibus circumdatum, ad Vaticanas aedes redactum, omnibus exutum, ex eleemosynis fidelium vivere coactum, debita libertate in Ecclesia Dei gubernanda frui, cuius gubernationem Episcoporum praeconisatione non absolvi, vel idiotis notum est. Quidquid furoris, nequitiae, conviciorum, crudelitatum Ecclesiae variis in orbis partibus illatum est et infertur, id totum Ecclesia Romana et Sedes Apostolica experiri debuit, ac debet, quin sit, qui redimat, quin sit in terra, qui salvum faciat, quia ubique, unde alias auxilium praesto esset, clades regnat. Vere, si oratio semper utilis, semper opportuna, semper necessaria fuit, singulariter hodie et fidelibus, et sacerdotibus Dei necessaria est. Cum vis humana deficit, auxilium Dei accurrit, sed peti, sed ardenter peti, sed assidue, in fide per merita Christi peti debet. ,,Orationis vis vim exstinxit ignis, leonum iras froenavit, bella dissolvit, pugnas sedavit, procellas sustulit, daemones expulit, coeli portas aperuit, vincula mortis solvit, morbos fugavit, violentias excussit, urbes quassatas restituit, atque superne illatas plagas, atque hominum insidias, omnesque omnino molestias interemit. Orationem autem dico, non quae simpliciter inore consistit, sed illam, quae ex profundo mentis exsurgit. Oratio temperantiae est custodia, iracundiae froe- num, animi elati repressio, odii post acceptas injurias purgatio, invidiae destructio, impietatis corruptio. Oratio corporum robur, rei familiaris administratio, recta juris legumque constitutio, regni potentia, trophaeum belli, tutela pacis. Oratio victorum praesidium, dormientium custos, evigilantium confidentia, agricolarum fertilitas, navigantium salus. Oratio reorum patrona, vinctorum relaxatio, moerentium consolatio, laetantium jucunditas, lugentium solamen, conjugum corona, morientium sepultura. Qratio cum Deo est colloquium, par cum angelis honor, proborum promotio, ab improbis aversio, et precantium emendatio. Videtis fratres, quid quantumque valeat oratio ! Neque enim est alia in tota vita humana pretiosior oratione possessio.“ ‘) Amor Dei, amor Christi, amor Ecclesiae, amor gloriosi Pontificis, amor populi curae nostrae crediti nos monent, atque impellunt, ut galeam salutis sumamus per omnem orationem, et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes, in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. 2) Oremus Deum omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, et illa ocyus ingruant tempora, quibus certiori quadam rati1) S. Ephrem de Orat. — 2) Eph. 6, 18