Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIV.
173 XIV. Annuncio Vobis, FF. et FF. in Christo Dilectissimi! quod faturo mense Septembri in aedibus Seminarii Cleri junioris Strigoniensis spiritualia trium dierum exercitia asservanda sint, quorum copiam V. Clero huius Archi-Dioecesis dudum praebere volui, sed non potui cum ob alia impedimenta, tum praecipue propterea, quod aedes dicti Seminarii maiores restaurationes poposcerint, quae mensibus Augusto ac Septembri, quibus Alumni in feriis abesse solent, perficiendae luerunt, hoc primum anno non sine magnis expensis consummandae. De spiritualibus exercitiis loquitur Benedictus XIV. cum dicit: !) „Quantum Secessus illi ab omni mundanarum rerum strepitu remoti, in quo Christifideles sese interdum recipientes, in meditationibus exercentur aeternis ad vitam sive male actam corrigendam, sive in melius transformandam, et ad aeternam salutem facilius comparandam semper profuerint, experientia ipsa tam compertum exploratumque est, ut Sancti Patres, et spiritualis vitae magistri, atque ipsi Romani Pontifices------non solum ad eos saepissime frequenta ndos verbis et exemplis, verum etiam coelestium munerum thesauris eosdem Christifideles excitare, adhortari, et allicere non destiterint.“ Clementi XI. id praecipue curae cordique fuit, ut Rectores animarum, Confessarii et alii beneficia tenentes Sacerdotes piis exercitiis operam darent hanc potissimum ob causam: ,,Cum diuturna experientia compertum sit, ad retinendam conservandamque sacerdotalis Ordinis dignitatem, et sanctimoniam maxime conducere, ut Ecclesiastici viri spiritualibus Exercitiis aliquando vacent, quibus quidquid sordium de mundano pulvere contractum est, commode detergitur, Ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur 5 recte san- cteque vivendi norma vel instituitur, vel confirmatur.“ 2) Christus ipse ductus est in desertum a Spiritu. Solitudo novit vigilias Jesu; solitudo suscepit lacrymas Jesu; solitudo orationes eius audivit; solitudo nascentem, solitudo turbas pascentem, solitudo in transfiguratione corruscantem faciem eius sole clariorem vidit; solitudo resurgentem; solitudo ascendentem Dominum conspexit. „Ea omnia fecit Christus, ut observat M. Franc. Halber, Episcopus Caballicensis,3) non quod aliquibus egeret vitae melioris adminiculis, sed perfectum vitae, quam imitaremur, exemplum tradere volens.“ „Ad hoc Christi exemplum, continuat idem Episcopus, formati Apostoli, priusquam divinitus sibi commissam legationem implerent, aut praedicandi Evangelii munere fungerentur: unanimes in eadem domo precantes et divinis meditationibus sedulo intenti, nobis describuntur, ut se ad divinum illud Verbi Divini semen fructuose per totum orbem spargendum praepararent.“ Hinc sanctissimi viri omni tempore amavere solitudinem, Elias libenter in Carmelo philosophabatur, teste S. Gregorio Naz. 4), Joannes Bapt., quo non surrexit maior inter natos mulierum, in deser1) Litt. Apóst, ddto 24. Martii, 1756.— 2) Const, ad Eppos Ital. a. 1710. — 3) 1. de Sacris Elect, sect. 4.— 4) Orat, in laud. Basilii. Nr. 3525. Spiritualia Exercitia pro V. Clero Archi- Dioecesano Strigonii asservanda.