Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIV.

174 to adolevit, et constantiam illic prius exercuit, ut postea regem increparet, dicente S. Am­brosio. *)De S. Martino Turonensi proditum est, quod frequentissime ad vicinum suae sedi coe­nobium meditationis causa ad tempus divertere solitus fuerit, quo ufiliusin pastorali mu­nere salutem proximorum procurare valeret. S. Augustinus de sacra solitudine, in quam cum suis saepius se abdidit meditationibus piis diu noctuque intentus, scribit: 2) „ Hoc me delectat, ait, et ab omnibus actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam vo­luptatem fugio. Neque in bis omnibus, quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae, nisi in te, quo colligantur sparsa mea, nec a te quidquam recedat ex me.“ S. Carolus Borrom., quem pastoralis sollicitudo gloriosum effecit, tamen bis saltem singulis annis sacris exercitiis in solitudine vacabat, bacque via ad maiorem semper sanctitatem tendebat. Quantum magnum illud Ecclesiae decus S. Franciseus Sal. solitudinem sacram aestimaverit et quoties illam petierit, quis ignorat? In hunc portum, quasi ex multa cura­rum tempestate, quolibet anno saltem semel se contulit, ibique unico salutis propriae nego­tio vacavit, non aliud curans, quam ne quid praeter boc curaret. Jam vel baec Sanctorum exempla monstrant, quanta sit utilitas spiritualium exercitiorum ad assequendam sanctimo­niam vitae, immo vero una vox est omnium, qui de re morali tractaverunt, inter omnia vir­tutis media ac adjumenta, spiritualia exercitia primum omnino locum tenere, immo omnium virtutis et sanctimoniae assequendae subsidiorum breve quodammodo compendium exhibe­re. Dum igitur baec exercitia commendo, nibil volo, nisi saluti meae et vestrae consulere. Nos quidem cura salutis alienae occupamur, et ob nobilissimum bunc finem libenter pon­dus diei et aestus portamus, sed vero ante omnia et primo loco propria salus est procuran­da. Ut enim observat S. Gregorius Na«.3): „Officium Sacerdotis circa bunc duplicem car­dinem versatur: primo in anima sua purgari debet, deinde purgare alios, sibi sapere, et alios sapientiores efficere, lumen esse, et caeteros illustrare, ad Deum accedere, et alios eo­dem invitare. . . Denique sanctus esse sibi, et alios ad veram sanctitatem pertrahere.“ Pro­priae salutis ante omnia curam gerendam esse, docet quoque S. Bernardus4): „Nullum ar­bitror ad salutem pietatis gradum illi gradui anteponendum esse, quem sapiens posuit: Mi­serere animae tuae placens Deo (Eccl. 30, 14). Quodsi non habeo nisi parumper olei , quo ungar, putas tibi debeo dare, et remanere inanis? Servo illud mihi, et omnino nisi ad pro­phetae jussionem non profero. Si institerint rogitantes aliqui ex bis, qui forte existimant de me supra id, quod vident in me, aut audiunt aliquid ex, me; respondebitur eis: ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.“ Et sane, quid juvat abis fontem monstrasse, si ipsi prae siccitate moriamur, si alios doceamus, nosmetipsos non do­ceamus ; nibil nobis proderunt aliorum justificationes, si in Christi adventu inveniamur mi­nus habentes. Quamobrem idem S. Bernardus de sui olim dilecti discipuli, postea vero Summi Pontificis Eugenii III. salute sollicitus, hanc eidem commendavit agendorum nor­mam °): „Si totus vis, ait, esse omnium, instar illius, qui omnibus omnia factus est, laudo humanitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso ? Et tu homo es, ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus, qui omnes recipit. Aboquin quid tibi prodest, si universos lucreris juxta verbum Domini, te unum perdens. Si male­dictus, qui partem suam facit deteriorem, quid ille, qui se penitus reddidit expertem.“ 1 1) ep. 63. — 2) 1. Conf. 10, — 3) in Apologet. — 4) Serm. in Cant. — 5) De Consid. 1. 1. e. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom