Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

154 in alio textu) qui in vobis est gregem Dei, providentes.“ Jam vero ipsum Primatum in tali potestate consistere patet ex verbis, quibus ille Petro collatus est a Christo:1) „Pa­sce agnos meos, pasce oves meas.“ Christus igitur, cum Primatum instituit, idipsum pa­scendi munus, quod regendi et gubernandi potestatem includere, et ad omnes Christi fide­les, ne Apostolis quidem exceptis, se extendere suo loco vidimus, Petro demandavit. Petro et eius successoribus potestas pascendi collata est, talis autem potestas dicitur, et est vere episcopalis. Porro eadem potestas, ut quidem ex verbis Christi liquet, directe et immediate ita collata fuit Petro, ut eam haberet vi impositi officii pastoralis in universum gregem, qui totus ipsi citra aliud medium fuit commissus. „Prius agnos, deinde oves commisit ei: quia non solum pastorem, sed Pastorem pastorum constituit eum,“ ait Eusebius Emiss.2) „Habent illi (Episcopi) sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi uni­versi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id pro­bem, quaeris ? Ex verbo Domini: Pasce oves meas“, docet 8. Bernardus. 3) Est insuper haec veritas jam in Concilio Florentino declarata his verbis: „Definimus ipsi —Roma­no Pontifici — in B. Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.“ Hac de causa Romanis Pontificibus a Conciliis ipsis, Patribusque tributi fuere tituli „Episcopi universa­lis, Pontificis universalis, Episcopi Episcoporum, Pastoris pastorum, Capitis capitum.“ Sane Tertullianus jam vocat Pontificem Maximum Episcopum Episcoporum.4) Synodus Chalcedonensis Leonem saepius appellat: „Sanctissimum et Beatissimum Univer­salem Archi-Episcopum. “ Constantinus Pogonatus e Synodo Constantinopolitana III. et ipsa Synodus Agathonem Papam appellant: „Universalem Principem pastorum, primae­que Sedis Antistitem universalis Ecclesiae.“ Archimandritae Orientis Hormisdam 5) vo­cant: „Universi orbis terrae Patriarcham et Caput omnium.“ S. Thecdorus Studita Leo­nem III. appellat: „Patrem patrum, Archipastorem Ecclesiae, quae sub coelis est, Bea­tissimum et Apostolicum Papam.“ e) Nulli proinde dubio subjacet, primatialem Romani Pontificis potestatem ex institutione Christi esse episcopalem, immediatam et ordinariam; immediatam, non eo quidem, licet verissimo sensu, quo S. Petrus, uti Capite I. huius Consti­tutionis dogmaticae docetur, a Christo Domino immediate potestatem accepit, sed hoc sen­su, quod eam exercendam immediate in gregem universum obtinuerit. Quod vero ea po­testas sit ordinaria, id quidem jam a Concilio Lateranensi IY. definitum, audivimus, quip­pe quod declaravit, „Romanam Ecclesiam disponente Domino, super omnes alias ordina­riae potestatis principatum obtinuisse.“ 6. Quod in Capite- hoc porro declaratur, erga supremam Romani Pontificis pote­statem omnes cuiuscunque ritus et dignitatis pastores et fideles, tam singulos seorsim, quam simul omnes officio hierarchicae subordinationis, veraeque obedientiae obstringi, contra eos positum est, qui contenderunt, Episcopos seorsim singulos, seu Ecclesiam dispersam esse infra Pontificem, cuius ille Caput, Princeps est; sed Episcopos omnes simul ad Con­cilium convocatos, ergo Ecclesiam congregatam, quae secundum illos Ecclesiam univer­sam repraesentat, esse Pontifice superiorem. Quod si verum esset, sequeretur, Ecclesiam 1) Joann. 21. 15—17. — 2) de Natal. Ap. — 3) de Considerat. 1. 2. — 4) libr. de pudicit. — 5) in epist. ad illum. — 6) Vide Observat. 11. ad Caput. II. huius Constit. item Mamacb. 1. cit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom