Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
155 dispersam Caput habere, in Concilio congregatam non babere, et qui dispersae Caput est, idem congregatae aliud quodvis membrum evadere. Quo, ut recte observat cl. Devoti1), nihil videtur esse absurdius. „Imo vero, continuat ille, tantum abest, quod solum dispersa Ecclesia, non item congregata, caput habere debeat, ut imprimis universitas, quae ab omnibus conficitur, opus habeat capite, a quo regatur; neque illa totius Ecclesiae unitas conficitur a singulis tantum, sed ab omnibus collective sumptis, atque in unum coactis, ita ut es tot particularium conjunctione Ecclesiarum, una Catholica Ecclesia componatur. An non huic ipsi universali Ecclesiae, quae constat ex tot particularibus Ecclesiis, uno capite, centroque conjunctis, Summus Pontifex datus est a Christo, et dignitate et jurisdictione Primas ? Ergo aut adimendus est Summo Pontifici universalis Ecclesiae Primatus, quod alienum a fide est, aut confitendum, eum cunctis Episcopis tum collective, tum distributive sumptis, hoc est tam in Concilio congregatis, quam per orbem dispersis praeesse oportere. Hinc supra Petrum non singuli lapides, sed universa Ecclesia aedificata est; Petro datae sunt claves non unius al- teriusve conclavis, sed totius regni Coelorum; ipse praeterea non singulis tantum agnis atque ovibus, sed gregi universo praepositus est; denique si fratres singulos, etiam omnes confirmare debet.“ Absurdam distinctionem de potestate Summi Pontificis in omnes singillatim, non in omnes simnl et collective sumptos Episcopos ipse acatholicus Mosheim refellit.2) „Quod, inquit, universis, sive singulis Ecclesiis Pontificem dicunt; non universae Ecclesiae, id tam mihi scitum videtur, ac si quis affirmaret, membra quidem a capite regi, non vero, quod ex membris constat, corpus, aut urbes quidem omnes, villas et praedia subesse Regi, non vero, quae his continetur, ipsam provinciam.“ Quamobrem Oecumenica Concilia vel ipsa, quae in Oriente celebrata sunt, suae ad Romanum Pontificem relationis bene conscia, Pontificem compellaverunt nomine „Capitis, quod membris praeest, et Summitatis, quae, quod filiis deest, adimplet; illum, cui vineae (Ecclesiae universae) custodia a Salvatore commissa est, item Verticem, et Antistitem universalis Ecclesiae, cuique se acquiescere profitentur.“3) 7. Esse Summum Pontificem supremum judicem fidelium, utique in causis non aliis, quam ad examen ecclesiasticum pertinentibus, atque in his ad ipsius posse judicium recurri, sic jam docuit Benedictus XIV.4): „Cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata Pontificum, Sedes Beati Petri Apostoli jus habeat resolvendi, utpote, quod de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de eius liceat judicare judicio : siquidem ad illam de qualibet mundi parte Canones appellare voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus.“ Ita 5) ad Episcopos Dardaniae a. 495. scripsit Ge- lasius Papa. — Adducta dein simili sententia Nicolai I. Papae continuat: „Est autem eiusmodi appellationum jus adeo necessario connexum cum Romani Pontificis in universam Ecclesiam jurisdictionis Primatu, ut nemo possit illud in controversiam adducere; nisi et hunc velit perfracte inficiari: etenim cum Primatus praerogativa, Romanus Pontifex sit supremus iq Ecclesia Judex, cuique datur, per appellationem, ipsius implorare tuitio1) Op. cit. — 2) io dissert, de Gallor, appellat, inter eius dissert, ad histor. Eccl. t. 1. — 3) Vide Acta Concil. Chaleed. et Constantinop. III. genor. VI. apud Mansi. — 4) de Synod. Dioec, 1. 4. c. 6. — 5) epist. 7.