Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

esse Beati Petri principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae ca­put, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascen­di, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam po­testatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur. Docemus proinde et declaramus, Ecclesiam Románam, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum, et hanc Romani Pontificis iurisdi- ctionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse; erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hie- rarchicae subordinationis, veraeque obedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut custodita cum Romano Pontifice tam communionis, quam eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo Pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare, salva fide atque salute, nemo potest. Tantum autem abest, ut haec Summi Pontificis potestas officiat ordinariae ac im­mediatae illi episcopalis jurisdictionis potestati, qua Episcopi, qui positi a Spiritu Sancto in Apostolorum locum successerunt, tamquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancti Gregorii Magni: „Meus honor est honor universalis Ec­clesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.“ ‘) Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi universam Ecclesiam jus eidem esse consequitur, in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pasto­ribus et gregibus totius Ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastori­bus et gregibus communicationem licite impediri posse dicunt, aut eandem reddunt saecula­ri potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab Apostolica Sede vel eius auctoritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi potestatis saecularis pla­cito confirmentur. Et quoniam divino Apostoliéi primatus iure Romanus Pontifex universae Eccle­siae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse iudicem supremum fidelium 2), et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse iudicium recurri 3); Sedis vero Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractan­dum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio 4). Quare a recto veritatis tramite aber­rant, qui affirmant, licere ab iudiciis Romanorum Pontificum ad oecumenicum Concilium tamquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare. Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium in­spectionis vel directionis , non autem plenam et supremam potestatem iuris- dictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius su­1) Ep. ad Eutog. Alexandria. I. VIII. ep. 30. — 2) Pii PP. VI. Breve, Super soliditate, d. 28. Not. 1786. — S) Concil. Oecum. Lugdun. II. — 4) Ep. Nicolai I. ad Michaelem Imperatorem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom