Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
147 premae potestatis, aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit. OBSERVATIONES. 1. Postquam Concilium in praecedentibus docuisset, Christum Dominum in B. Petro Primatum non honoris tantum, sed verae jurisdictionis in universam Ecclesiam immediate et directe instituisse, et Primatum hunc in Romanis Pontificibus perpetuo perdurare, atque hinc illos B. Petro in Primatu succedere: in Capite tertio declarat, in quo sita sit vis et ratio, seu essentia et natura Primatus. Docet itaque: a) Ecclesiam Romanam super omnes alias Ecclesias ordinariae potestatis principatum obtinere, adeoque Romanum Pontificem non habere tantummodo officium inspectionis vel directionis, sed supremam potestatem jurisdictionis in universam Ecclesiam; b) hanc potestatem Romani Pontificis, quae vere episcopalis est, hoc ipso etiam esse ordinariam et immediatam; c) erga quam potestatem, quoniam est suprema in universam Ecclesiam, pastores et fideles, tam seorsum singuli, quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, ve- raeque obedientiae obstringuntur, et quidem non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae, per totum orbem diffusae pertinent; d) potestatem Summi Pontificis non tantum ordinariae et immediatae episcopalis jurisdictionis potestati non officere, sed hanc potius a supremo et universali Pastore asseri, roborari ac vindicari; e) porro Romano Pontifici esse jus in sui muneris exercitio libere communicandi cum Pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, hancque communicationem licite impediri non posse, neque saeculari potestati esse obnoxiam ; f) Rpmanum Pontificem, quoniam totam plenitudinem supremae potestatis habet, esse judicem supremum fidelium, neque licere a judiciis Romani Pontificis ad Oecumenicum Concilium, tamquam ad Auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare. 2. Ansam declarationibus his praebuerunt errores cumprimis Febronianorum, qui nondum exstincti sunt, quamvis eorum auctor ipse, ut in superioribus vidimus, retractaverit, atque quod erraverit, confessus fuerit. Sunt autem errores illi sequentes: a) Romani Pontificis potestatem esse inspectionis tantum et directionis. „Non aliam B. Petro collatam fuisse potestatem, inquit Febronius *), quam inspectionis et directionis.“ Febronio concinit Tamburinus 2): „Non est aliud (Primatus), quam jus inspectionis et vigilantiae in tota extensione Ecclesiae.“ b) Potestatem jurisdictionis Romano Pontifici competere nonnisi jure devolution nis, quando Episcopi officia sua negligunt, ergo casu extraordinario, seu esse delegatam, non vi muneris, quod in universam Ecclesiam sustinet; eamque esse nonnisi m e- diatam, non immediate in fideles, sed tantum per Episcopos exercendam, atque ideo mi2) do stat. Eccl. et leg. pot. Rom. Pontii. L 2. c. 1. — 2) Vera idea de 8. Sede p. 2, c. 2.