Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
108 negotio perspicitur, quippe in quo principium foecundum positum est, unde nostris temporibus sequebatur et prono quasi alveo fluxit perversio mysteriorum fidei, maxime SS. Trinitatis, Incarnationis et Redemptionis, Peccati originalis. Quum enim erroris, et superstructi eidem principii patroni statuant, nihil posse esse revelatum, quod ratione concipi ac intelli- gi nequeat: sensum mysteriorum, quo illa continentur in revelatione, et ab Ecclesia proponuntur, et quo sunt supra captum rationis, transmutant in plane alium, atque hoc ipso in sensum, veritati revelatae repugnantem; nec verentur aliquando dogma eo sensu, quo Catholicis credendum est, absurdum appellare, quia eo modo, quo ipsi volunt, intelligi non potest. — Quod porro ad expositionem doctrinae Catholicae, huic errori oppositaE , et in Articulo secundo huius Capitis contentae , adtinet, comprehendit illa summam eorum, quae jam, prout in superioribus vidimus, a Sede Apostolica declarata ac definita fuere. Duplex nimirum mysteriorum scientia potest distingui. Alia est, qua ex principiis solo lumine rationis perspectis, ad eorum existentiam demonstrandam, et internam eorum essentiam intelli- gendam perveniri posse dicitur, ita ut existimentur illae veritates non supernaturales sed rationales. Haec mere philosophica scientia mysteriorum excluditur per sequentia verba Articuli huius secundi: „nunquam tamen (ratio) idonea redditur ad ea (mysteria) perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius objectum constituunt. Et pariter excluditur Canone l-o. — Est autem et alia mysteriorum scientia, quae progreditur ex principiis revelatis et fide creditis, atque his principiis innititur. Haec intelligentia per doctrinam Articuli huius secundi minime excluditur, tanto minus reprobatur, qua nimirum magna pars Theologiae sacrae, quae dicitur speculativa, constituitur. Ubi nimirum sensus dogmatum, prout in revelatione continetur, et ab Ecclesia declaratur, tamquam norma praestituitur, secundum quam notiones philosophicae expoliendae sunt in applicatione ad analogicam aliquam intelligentiam mysteriorum, quemadmodum a SS. Patribus et Theologis Catholicis semper factum est, non vero inverso ordine, ut patronis prioris scientiae placet, ab iisque fit, ut nempe notiones mere rationales, et philosophicae praestituantur, quibus sensus dogmatum dein accomodatur diversus ab eo, qui in revelatione secundum doctrinam ac professionem Ecclesiae continetur. Aliam hanc mysteriorum fidei scientiam Concilium Vaticanum intelligit, quando secundo Articulo declarat, rationem fide illustratam, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam, ergo non plenam et perfectam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam assequi tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, anologia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo. Ad rem est, quod praeclare dicit S. Anselmus: *) „Sicut rectus ordo exigit, ut profunda Christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus ratione discutere: ita negligentia mihi videtur, si postquam confirmati sumus in fide, non studemus, quod credimus, intelligere. “ Porro idem2): „Non tento, inquit, Domine penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere, ut credam; sed credo, ut intelligam.“ Et S. Augustinus dum inquit: „Intellectus merces est fidei,“ 3) manifeste innuit, scientiam haberi non posse rerum divinarum, nisi fides praecesserit. 1 1) Cur Deus homo lib. 1. c. 2. — 2) in prolog. C. 1. — 3) Tract. 29 in Joan.