Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

eamdem dubium, donec demonstrationem de fide ac religione secundum normas scienti­ae humanae ipsi absolverint. *) His autem assertionibus manifeste negatur praeceptum divinum, quo cum ex ipso facto divinae revelationis, tum diserta promulgatione divinae legis praecipitur, ut qui ad veram fidem nondum pervenerunt, prudenter ac sedulo in revelationem divinitus datam inquirant et sufficienter propositam fide, quae ei ob Revelantis auctoritatem omnino debe­tur, suscipiant, ii vero, qui fideles jam existunt, constantes in fide perseverent suscepta; hoc- que ipso vetatur sub poena damnationis aeternae sicut negatio, ita dubium deliberatum de quacumque veritate revelata et sufficienter proposita. „Qui non crediderit, condemnabitur,“ dixit Christus Dominus 2). Idem dixit: „Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in Majestate sua. ) Et iterum: „Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.“ 4) Denique ut alios Sa­crae Scripturae textus missos faciamus, docet S. Paulus: „Sine fide impossibile est place­re Deo.r’)“Quam fidem, sive subjectionem rationalis creaturae, et captivitatem intellectus in obsequium fidei infinita Majestas et veritas et sapientia Dei revelantis postulat. 8.Error itaque, de quo hic agitur, repugnat doctrinae catholicae: 1. de necessitate et praecepto verae fidei, 2. de credibilitate totius revelatae veritatis, prout ab Ecclesia Ca­tholica, columna et firmamento veritatis proponitur, et praedicatur, quae omnibus manife­ste patet, et 3. de lumine fidei ac fidei firmitate supernaturali. Hinc in Articulo quinto prae omnibus declaratur verae fidei necessitas medii ex verbis Apostoli supracitatis ita, ut sine hac fide nemini contingat justificatio, nec ullus, ni­si in ea fide perseveraverit usque ad finem, vitam aeternam possit consequi. Deinde decla­ratur, Unigenitum Dei Filium instituisse Ecclesiam, eamque manifestis suae institutionis no­tis instruxisse, ut ab omnibus tamquam custos et magistra verbi revelati possit agnosci; si­quidem ad Ecclesiam Catholicam solam, propter eius manifestam connexionem cum Chri­sto et Apostolis, pertineant omnia illa divina religionis Christianae documenta et credibili- tatis motiva, quibus divinus Salvator ipse, et quibus Apostoli virtute Spiritus Sancti suam praedicationem collustraverunt, sicut ad eam solam pertinet documentorum divinorum et credibilitatis motivorum continuatio perennis in mirabili Ecclesiae Catholicae propagatione et conservatione, eximia sanctitate, et inexhausta in omnibus bonis foecunditate, catholica unitate, inviclaque stabilitate, ita ut ergo Ecclesia iis, qui ad veram fidem nondum pervene­runt, sit signum elevatum in nationes, ut quaerant, et inventam amplectantur veritatem, fi­delibus autem etiam citra arduas et scientificas inquisitiones ,,sit munimentum firmissimum, ut maneant in eo, quod audierunt ab initio.“6) Quamvis enim fideles rudiores argumen­ta et motiva credibilitatis omnia distincte non noverint, nec ipsi valeant ea explicare: noverunt tamen modo ipsis accomodato unam, sanctam, catholicam et Apostolicam Jesu Christi Ecclesiam, et in hac semper eis ob oculos versatur incommutabile, plene suffi­ciens, et certum credibilitatis motívum, seu potius motivorum complexus, ita ut non jam 1 1) Conf. Hermes. „Positiv. Einleitung in die Theologie“ p. 30. item Philos. Einl. p. 10. — 2) Marc. 16, 16. — 3) Luc. 9, 26. — 4) Matth. 10, 33. — 5) Hebr. 11, 6. — 6) Conf. 1. Joan. 2, 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom