Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

103 quasi cito credant, leves sint corde, sed fundamentis innitantur solidissimis ac gravissi­mis. Sicut enim in veritatibus quidusdam naturalibus, ita disponente providentia Dei na­turali, genus humanum citra demonstrationem scientificam habet plenam certitudinem, quae inquisitione philosophica potest quidem in suis fundamentis amplius et distinctius explicari, sed nullis rationibus opinatis labefactari: ita divina bonitas et sapientia in or­dine providentiae supernaturalis disposuit Ecclesiam Catholicam iis insignem characteri­bus, ut in gremio illius citra scientificas inquisitiones, quibus longe maxima pars hominum idonea non est, etiam simpliciores ac rudiores habeant facile cognoscibilia argumenta et motiva credibilitatis ad plenam certitudinem, quae poterunt per disciplinas apologeticas di­stinctiori et ampliori explicatione confirmari; sed non potest rationibus oppositis induci prudens dubium ad illam certitudinem labefactandam. 9. Potissimum autem in hoc supernaturali negotio fidei et salutis aeternae spectari debet gratia interna, quae necessaria est tam ut infusa virtus permanens, quam ut adjutorium illuminationis et inspirationis ad actus fidei salutares, ipsumque fidei initium *). Hanc gratiam su- pernaturalem, et ex ea ortam supernaturalem firmitatem fidei, quae utique non a solo intellectu, sed ut virtus libera maxime a voluntate pendet, non attendunt, qui praetexentes rationis, scientiis excultae jus examinandi et mutandi judicia priora rationis adhuc rudis affirmare audent, eo modo, quo post diligentius examen conscientia praescribit transitum a persvasione religionis falsae ad agnitam religionem veram, universim etiam in Catholicis „justificari, ut aiunt, mutationes professionis religiosae,“ quandoquidem non solum objectiva veritas per se spectari debeat, sed subjectiva conscientia unicuique sequenda sit. Hinc contra hanc summe periculosam opinionem a Concilio Vaticano declaratur, non parem, imo oppositam esse rationem veri­tatis et erroris. Qui enim religione falsa tenentur, per lumen gratiae moventur ad examen rationum vanarum sui erroris, et rationum pro veritate pugnantium; atque quo diligentius, divina illustratione implorata, in hoc examine inquisierint, et de veritate consultaverint, eo magis Deus, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, suam gratiam tribuit errantibus, ut, dummodo ipsi cooperentur, ab errore reducantur, et conver­tantur ad veHtatem. Ex adverso autem Deus veritatis per suam gratiam fideles in semel agnita fidei veritate confirmat, atque ita in auxilio opportuno credentium fortitudo Domi­nus est, qui non deserit, nisi deseratur. Sicut ergo sequendo gratiam, eique cooperando ho­mines trahuntur a Patre luminum ad fidem: ita gratiam negligendo, eique resistendo a fide deficiunt, ut ait Apostolus, „bonam conscientiam quidam repellentes, circa fidem naufra­gaverunt.“ 2) Fides quippe non est naturalis persvasio „quantum mereatur pondus rationum ad assensum impellentium,“ sed fidei assensus est supernaturalis ex gratia evehente et con­fortante tum voluntatem, ex cuius inclinatione et imperio elicitur, tum intellectum, qui pro­pter veritatem primam revelantem, quae Deus est, adhaeret veritati revelatae assensu fir­missimo, aestimative summo, respondenti Auctoritati divinae. Ipsi enim Deo sapientissimo ac veracissimo praestatur, qui locutus est nobis verbum, ab Ecclesia ope Magisterii ab ipso instituti, et per Spiritum Sanctum illustrati et adjuti propositum. Expositioni respondet damnatio erroris oppositi Can. 6. Nota haereseos autem per- 1 4.* 1) Conf. Concil. Trid. Sess. 6. c. 7. — 2) I. Tim. 1, 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom