Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

101 esse negarent, haereseos damnati sunt ab Ecclesia, nominatimque definita est necessitas gratiae ad fidem christianam, qua consentitur evangelicae praedicationi, seu ad fidem illam, quam recentiores isti appellant „fidem cognitionis.“ „Siquis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive sa­lutari idest evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione, et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo ve­ritati, haeretico fallitur spiritu.“ Haec est definitio in Concilio Arausicano II. Can. 7. lata. Haud absimiliter Concilium Tridentinum Sess. VI. Cap. 8. declaravit „fidem esse hu­manae salutis initium, fundamentum, et radicem omnis justificationis.“ Et ubi describit or­dinem et progressumjustificationis, tamquam primum gradum dispositionis ad justitiam po­nit ipsam fidem dogmatum, eamque docet esse ex gratia, eadem Sess. Cap. 6 „dispo­nuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia, et adjuti fidem ex auditu concipientes libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata sunt.“ Quae directe opponuntur sententiae, qua „fides cognitionis“ h. e. fides dogmatum nec ex gratia supernaturali, nec salutaris, nec libera esse dicitur. 6. Quae Articulo quarto huius Capitis de objecto fidei divinae et catholicae decla­rantur, illa jam Beatissimus Pater, Pius IX in Apostolicis suis ad Archi-Episeopum Mona- censem etFrisingensem die 31. Decembr. 1863. directis litteris clare expressit, docendo „subjectionem, quae fidei divinae actu est praestanda, limitandam non esse ad ea, quae expressis Conciliorum aut Romanorum Pontificum, et Sedis Apóst, decretis definita sunt, sed ad ea quoque extendenda, quae ordinario totius Ecclesiae, per orbem dispersae magi­sterio, tamquam divinitus revelata traduntur.“ ') Nemo Catholicorum ignorat Ecclesiam docentem in universali et consentiente praedicatione doctrinae de fide et moribus ita infallibilem esse, prout est in solemnibus ju­diciis seu definitionibus eiusdem doctrinae. Ecclesiae enim docenti dictum est: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes . . . docentes eos servare^ omnia, quaecunque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.“ 2) „Et ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum Spiritum veritatis . . . Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis.“ 3) 7. Articuli quintus et sextus oppositi sunt errori sub jectivismi, qui tenet, nullam religionem esse in se et objective magis credibilem prae altera, aut nullam prorsus objecti­ve esse credibilem, et qui error, nullam gratiam supernaturalem ad lumen fidei, atque resultantem inde supernaturalem fidei firmitatem agnoscit. Unde in negotio salutis error ille nihil objectivae veritati, sed omnia subjectivae persvasioni, vel potius sensui cuidam animi tribuit, atque praecipit et opinatur, nihil referre, sive quis veram, sive falsam religi­onem profiteatur, atque non minus licere a religione vera deficere ad falsam, quam a fal­sa transire ad veram. Quapropter et porro asserere non dubitant huius erroris patroni, parem esse conditionem fidelium catholicorum, ac eorum , qui ducti opinionibus humanis falsam religionem sectantur, imo non solum permissum esse contendunt, sed etiam com­mendant Catholicis aeque ac heterodoxis suspensionem fidei, et verum ac positivum circa 1) Vide Franzeiin Tract, de divina tradit, et scriptura. — 14, l(i. 26. 2) Math. 28, 18. sequent. 4 3) Joan

Next

/
Oldalképek
Tartalom