Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

96 propheticam sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caligino­so loco l). Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus: nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest, sicut oportet ad salutem consequendam, abs­que illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consen­tiendo et credendo veritati 2). Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non opere­tur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam prae­stat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando. Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni iudicio sive ordinario et universali ma­gisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur. Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad filiorum eius consorti­um pervenire; ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perse­veraverit usque in finem, vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem ample­ctendi, in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per Filium suum uni­genitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ec­clesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe ad­mirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecun- ditatem, ob catholicam unitatem, invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetu­um est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile. Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes 3), et ad se invitet, qui non­dum crediderunt, et filios suos certiores faciat, firmissimo niti fundamento fidem, quam pro­fitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim beni­gnissimus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per coeleste fidei donum catholicae veritati adhaeserunt, at­que eorum, qui ducti opinionibus humanis, falsam religionem sectantur; illi enim, qui fi­dem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi, aut in dubium fidem eamdem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem. CANONES. 1. Si quis dixerit, rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit; anathema sit 2. Si quis dixerit, fidem divinam a naturali de Deo et rebus moralibus scientia 1) 2. Petr. I, 19. — 2) Syn. Araus, II. can. 7. — 3) Is. 11, 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom