Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIII.
97 non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis credatur; anathema sit. 3. Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere; anathema sit. 4. Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narrationes, etiam in sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianae originem rite probari; anathema sit. 5. Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse liberum, sed argumentis humanae rationis necessario produci; aut ad solam fidem vivam, quae per charitatem operatur, gratiam Dei necessariam esse; anathema sit. 6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catholici iustam causam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint; anathema sit. OBSERVATIONES. 1. Primo Articulo huius Capitis prooemii instar praemittitur, hominem a Deo tamquam Creatore et Domino suo totum dependere, et rationem creatam increatae Veritati penitus subjectam, ac iccirco hominem ad plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestandum, obstrictum esse. Et profecto, quamprimum homo cognoscit, Deum locutum fuisse, hancque suam locutionem signis quibusdam divinitatis comprobavisse, nihil aliud restat, quam ut credat ea, quae Deus revelat, i. e. Dei verbis acquiescat, et juxta monitum S. Pauli1) omnem respuat altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei. Quid enim certiuá, quam Deum nec decipi, nec decipere posse? Esset namque vel ipsam Dei ideam destruere, ubi semel finxeris, posse Deum a veritate, aut veracitate recedere. Quod dum homo facit, i. e. dum intellectum omnem in captivitatem redigit in obsequium Dei loquen- tis, rationabile Deo praestat obsequium juxta monitum eiusdem S. Pauli, 2) quia ipsamet ratio monet, ac jubet omnino Deo revelanti credere, eiusque verbis, ut omnia, quae ab ipso jam acceperat lumina, ipsimet Deo humillime subjiciat, qui si religionem aliquam hominibus revelavit, non potest non ab iis plenum intellectus et voluntatis obsequium exigere. 3) Quare etiam Canone correspondente damnantur, qui asserunt, ita independentem esse rationem humanam, ut ei fides imperari a Deo non possit. 2. Hoc praemisso prooemio dein declaratur, quid fides catholica sit, quum non desint inter recentiores viros doctos, qui sinistre eam interpretantur, quive in specie fidem cum scientia naturali confundunt. Describitur autem fides secundum definitionem Concilii Tri- detini Sess. VI. Cap. 6., eo tamen cum discrimine, quod ibidem fides spectetur praecise, ut est initium justificationis, hic autem, et in correspondente Canone 2. consideretur fides 1) 2. Cor. 10, 5. — 2) Rom. 12. 1. — 3) Cf. Revel, religionis vindiciae auct. Ignatio a Cruce, Neapoli, 1783.