Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
220 S. Augustinus. Ephesini Patres. S. Avitus Vienn. Justinianus Imp er. S. Maximus. Episcopi Galliae. Sergius Cypriensis. S. Tlieodoru! Studita. S. Petrus Damian. tas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Domini promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret; par potestatis data conditio in eos, qui SedÍ3 liaereditatem ipso annuente meminissent. Habet enim ipse cum omnium Ecclesiarum, tum huius maxime ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aliqua titubare aura sententiae, cui ipse sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine periculo temere nullus incesset. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, ct sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cuius locum nos regere et potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, et quemadmodum Sacerdotes scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus11. Auctoritatem Sedi Aposto- licae in judicando de fide summam, inappellabilem Petri successoribus et sibi quoque tribuit, non distinguit sedem inter et sedentem. S. Augustinus ut e superius adductis testimoniis liquet in Causa Pelagianorum Sedem Apostolicam a sedente in ea Innocentio I. Papa minime discernit, huius rescripta vocans rescripta Sedis Apostolicae. Eplicsini Patres de Coelestini Papae litteris, quibus Nestorii errores damnavit, sic loquuntur: ,,Apostolica et Sancta Sedes Coelestini sanctissimi Episcopi per litteras, quas misit“ . . . idem ipsis est sedens cum sede. S. Avitus Vienn. in epist. ad Hormisdam de Nestorio et Eutychete loquens:1) ,,Quos, inquit, jam dudum per beatissimos praedecessores S. Sedis vestrae calcavit auctoritas“. Justinianus Imperator ad Hormisdam:') „Hoc enim credimus esse catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum“, non Sedis sed ipsius Sedentis Papae responsum exDetit et expectat, ut sciat, quid sit catholicum. S. Maximus 3) satisfacere Sedi Romanae et satisfacere beatissimo Papae unum idemque esse dicit, non noscit distinctionem sedem inter et sedentem. Episcopi Galliae cum vellet Carolus M. Synodaliter examinari causam Leonis III. responderunt: „Nos Sedem Apostolicam, quae est Caput omnium Ecclesiarum judicare non audemus ; nam ab ipsa nos omnes, ipsa a nemine judicatur“. 4) Nihil sciunt de seriori Gallicanorum distinctione inter Sedem et Sedentem. Sergius Cypriensis: 5) „Fundamentum divinitus fixum et immobile nec non lucidissimum monumentum fidei tuam Apostolicam Sedem constituit Christus. Tu (Papam alloquitur) existis Petrus, et super fundamentum tuum s Ecclesiae columnae confirmatae sunt.“ Nihil differt inter Apostolicam Sedem et sedentem in illa Papam, hic est Petrus, hic fundamentum Ecclesiae. S. Theodorus Studita 5) Papam vocat Apostolicum Caput — Petram fidei, super quam catholica aedificata est Ecclesia. S. Petrus Damianus Papam Alexandrum VI. interpellat: „Vos Apostolica Sedes, vos Romana estis Ecclesia“.7) E quibus, ut alia omittantur, abunde colligitur futilem falsamve esse recens excogitatam distinctionem sensu Gallicanorum Sedem inter et Sedentem. Eorum, qui infallibile Magisterium Romani Pontificis et tenuerunt, et editis scriptis etiam propugnaverunt, attentionem subterfugere non potuit, aliquos eosque doctos viros iccirco abhoruisse ab amplectendo illo Magisterio, nondum solemni Ecclesiae judicio expresse definito, quia existimaverunt, infallibilitatem Romani Pontificis cum effatis Christi, quibus 1) loc. cit. — 2) loc. cit. — 3) loo. cit. — 4) Anast. Bibi. iu vita Leonis III. — 5) loo. cit. — 6) loc. cit. —■ 1) loc. cit.