Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

221 inerrantiae praerogativam toti Ecclesiae docenti contulit, componi haud posse. Quibus jam re­sponsum fuit, et responderi debuit, Christi verba: „Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“’) „Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi“,2) „Ego rogabo patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum“,3) et illa S. Pauli: „Ecclesia Dei vivi est columna et firmamentum ve­ritatis 4) ad omnes Apostolos directa, et illa, quae Christus ad solum Petrum, exclusis aliis Apostolis, direxit, ita esse explicanda ac intelligenda, ut altera alteris non elidantur, et non tollantur; e verbis igitur ad solum Petrum directis, idest e sententia de suprema et infalli­bili auctoritate Romani Pontificis docendi, non posse deduci, in Episcopis, qua Apostolo­rum successoribus non inesse veram potestatem docendi et veram potestatem de fide judi­candi, sed hoc ex illis Christi verbis, illaque sententia sequi, quod duo sint in Ecclesia modi, a Christo instituti, quibus illa potestas judicandi exerceatur, alius expeditior per so­lum Summum Pontificem, ac eius sententiam, et alius solemnior per universalem Ecclesi­am. Et Ecclesia itaque docens est infallibilis et Summus Pontifex. Verumtamen in illis quoque ad omnes Apostolos directis locis, toti quidem Ecclesiae, sed supra primatia- lem petram aedificatae, toti quidem Collegio Apostolorum et successorum, sed cum Petro Primate, aut a Petro, Unionis Catholicae vinculo et centro, fratrumque Con­firmatore collectae, adeoque nullatenus excluso Petro, Petrique Successore, imo cum Petro communem infallibilitatem ipsis collatam fuisse ex adductis Christi Domini ver­bis liquet, quae ad Apostolos dicta sunt, non solos, sed cum Petro collectos praesente Pe­tro. Qua de re audiendus est Tobias Mollik :5) „Non fero, inquit, nec capio illos, qui con- festim, ac audiunt vel legunt: Ecclesia infallibilis est, quia est Columna et firmamentum ve­ritatis, conclamant: Pontifex igitur est fallibilis, — cum potius cum Origene caeterisque juxta eum adductis testibus, ita argumentari deberent: portae inferi non praevalebunt ad­versus Ecclesiam, ergo neque adversus Petram. Ecclesia est columna et firmamentum veri­tatis ; ergo verax est etiam Petra fundamentalis. Ecclesia unita in fide est infallibilis; ergo unitatis huius efficiendae potestatem habens est infallibilis. Ecclesia est infallibilis; ergo etiam Primas Ecclesiae in docendo universam Ecclesiam est infallibilis; cum ipse sit Petra fundamentalis Ecclesiae a Christo dictus: per illum ergo columna Ecclesiae et veritatis pe­culiarius sustinetur: cum illo igitur Ecclesia est adaequatum veritatis firmamentum, non sine illo, nec adversus illum. Vel clarius. Ecclesia est infallibilis; ergo supremus ejusdem Ordinarius, jugiterque ei praesidens Doctorum Doctor debet suprema aliqua, et ordinaria sibi ratione infallibilis esse“. „Sine poenitentia sunt dona Dei“ dicit S. Paulus. 8) Quidquid itaque potestatis aliis Apostolis fuerit a Christo posterius traditum, nihil Petro diminui potuit de auctoritate et clavium potestate in universam Ecclesiam sibi soli promissa et collata. Non dissimulandum, imo vero fatendum, contra infallibile Romani Pontificis Magisterium, ab adversariis multa objici, produci facta, quibus probari posse putant, hunc vel illum Papam in errorem prolapsum fuisse. Ad quae rite dijudicanda, necessarium est, ut termini quaestionis non confundantur. De eo quaeritur, utrum aliquis Romanorum Ponti­Tobias Mollik. 1) Matth. 16, 18. — 2) ibid.. 28, 20. — 3) Joan. 14, 16. — 4) 1. Tim. 3, 15. — 5) 1. c. Dissert, nona. — 6) ad Korn. 11, 29. #

Next

/
Oldalképek
Tartalom