Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
215 los novitia, nihil omnino probat contra supremam et infallibilem auctoritatem Summi Pontificis. Nec refert, quod post retractationem Episcoporum et revocationem Regis adhuc quatuor Articuli in Gallia tenti et defensi fuerint: haec ipsa defensio non studio veritatis, sed politicae potestatis jussioni ac pressioni tribuenda fuit, cuius rei testem habemus Honoratum Tournely, Parisiensem Doctorem et Canonicum, qui hoc idem apertissime fatetur:1) „Non, inquit, dissimulandum, difficile esse, in tanta testimoniorum mole, quae Bellartninius, Launojus et alii congerunt, non recognoscere Apostolicae Sedis seu Romanae Ecclesiae certam et infallibilem auctoritatem, at longe difficilius est ea conciliare cum Declaratione Cleri Gallicani, a qua recedere nobis non p ermittitur.“ Fuere tamen etiam in Gallia semper, qui Articulos graviter impugnaverunt. Quoad defensores autem haec valent anonymi Auctoris: 2) „Parum nos movent facta hominum a norma legitimae authoritatis aberrantia. Non ii sumus, qui Regulam ab hominibus, sed a Regula homines dijudicemus.“ Inter multos, qui nihili pendentes famosos Articulos, veritati testimonium perhibuerunt, memorari meretur doctissimus et piissimus Claudius Arvisenet, Canonicus et Vicarius Generalis Trecensis, a. 1755 natus, f 1831., qui in notissimo, saepius et multis in locis, atque apud nos quoque 3) impresso libro „Memoriale vitae Sacerdotalis“ de Summo Romano Pontifice alia inter Christum sic loquentem inducit: „Fundamentum est huius ovilis Petrus. Super hanc enim Petram aedificavi Ecclesiam meam. Et quemadmodum qui fundamentum domus evertit, totam domum diruit: ita et qui Petrum, vel Successores eius solvit, totam Ecclesiam subvertit. Tene ergo Petri et Successorum eius fidem et unitatem indeclinabilem. Qui non est cum illis, contra me est; et qui non colligit cum illis, dispergit. — In Petri Romana Sede nullus unquam sedit haereticus: in hac fides nunquam defecit. Iccirco, fili, serpens antiquus, inimicus ille pessimus,— efficacius nunquam habuit medium, ut oves meas depraedaretur, et mactaret, quam eas a Petro et Successoribus separare. ~r- Adhuc, fili, ob oculos tuos sunt, adhuc in annalibus tibi offeruntur horrendi illi haereseon patronorum contra Petri Successores rugitus, ex imis inferni ipsius faucibus deprompti. Nec mirum. Qui vult domum subvertere, fundamentum aggrediatur necesse est. Vis ergo, fili, oves in via veritatis et salutis tuto conservare? Cura, ut quanto plus Romanae Sedi adversatur cum suis diabolus, tanto magis tu cum tuis ei maneas firmiter addictus, sciens, quod unum sit ovile meum et unus Pastor“. Quod antiquior infallibilitatis Pontificiae testis, aeque Gallus S. Avitus Vienn. breviter sic expressit: 4) „Si Papa Urbis vocatur in dubium (i. e. impugnatur), Episcopatus jam videbitur, non Episcopus vacillare.“ Quam epistolam scripsit in causa Symmachi Papae, „dum, inquit, 5) de causa Romanae Ecclesiae anxianimi ac trepidi essemus, utpote nutare statum nostrum in lacessito vertice sentientes.“ S. Avitus exeunte 5 et ineunte 6 saeculo non minus sanctitate quam doctrina floruit. f 518. Multi dictis Articulis sub specioso praetextu defendendi sic dictas libertates Ecclesiae Gallicanae adhaeserunt, quae revera non erant, nisi totidem servitutes, et quarum fructus non erat, nisi a suavi jugo Ecclesiae exemptio, et sub longe duriori onere saecularis 1) praelect. thr-ologic. T. 5. p. 2. Parisiis 1765. — 2) Quis est Petras, seu qualis Petri primatus? Ratisbon. 790. — 3) Posonii 1804. — 4) epist. 31. ad Faust, et Symmach. Senatores Urbis Romae. Edit. Migne. — 5) ibid. Honoratus Tournely. Claudius Arvisenet. S. Avitus Vienn.