Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
216 Mamaehius, dominationis ipsius Ecclesiae oppressio. Eo jam saec. XVII. res devenerunt, ut clerus coactus fuerit gravamina sua Regi proponere, dicendo: „Gallicana Ecclesia, o Rex! a tuis judicibus in suis libertatibus non levamen, protectionem, et fructum retulit, sed oppressionem et incommoda.“ ’) Ceterum Articulis Gallicanis in Gallia ipsa dudutnjam nullum pretium, nullus valor tribuitur. Quod invictissime probant Concilia Provincialia ibidem inde ab anno 1849. habita, quae omnia suis in decretis, quae de Summo Pontifice agunt, enunciant, apostolicis Constitutionibus absolutum deberi mentis etiam obsequium, illas virtute propria obligare, independenter a cuiuslibet potestatis sanctione, aut consensu, aut acceptatione seu quod idem est, Concilia omnia praesupponunt, agnoscunt infallibile Romani Pontificis Magisterium. Haec autem sur.t illa Concilia: Suessionense pro Provincia Rhemensi; Rhe- donense pro Provincia Turonensi, Parisiense, Avenionense 1849; Burdigalense, Albien- se, Tolosanum, Claromontense pro Provincia Bituricensi, Lugdunense, Senonense, Aquen- se 1850, Auscitanum 1851, Rhemense 1857 celebrata, quorum decreta de Summo Pontifice in unum collegit ac edidit 111. Car. Freppel Eppus Andegavensis 2). Galliae Episcopis de Summo Pontifice eiusque infallibili magisterio conformiter et senserunt et decernendo pro- nunciaverunt Episcopi totius Hiberniae in Synodo Thurlesiensi 1850, Angliáé in Synodo Westmonasteriensi Londini 1852, Germaniae ad Rhenum in Synodo Coloniensi 1860, Bo- liemiae in Synodo Pragensi 1860, Hollandiáé in Synodo Ultrajectensi 1865, America Semptemtrionalis in plenaria Synodo Baltimorensi 1866 congregati. Harum omnium Synodorum, ut de Strigoniensi 1858 et Colocensi 1863 celebratis, et in aliis encyclicis jam commemoratis, taceam, decreta, oculis meis subjecta, recensere longum foret, quarum Synodorum Acta totidem sunt ineluctabilia Catholicae Traditionis de inerrantia Sedis Apo- stolicae et Romani Pontificis monumenta, Vaticani Concilia definitionem praeformantia et illustrantia. Eos, qui doctrinam hanc de infallibili magisterio Romani Pontificis idcirco cum Febronio impugnant, quia illa non est de tempore, seu non est genio aevi accomodata, qui- ve illam cum eodem Febronio testimoniis e libris et scriptis heterodoxorum aut schismaticorum congestis impugnant, sic perstringit in persona Febronii Mamachius :3) „Jam si iis assentiare, qui judiciis istis — vim infallibilis atque irretractabilis auctoritatis propterea inesse putant, quod ita Christus Petro, Successoribusque Petri promiserit; profecto illud una probes necesse est, praeter Concilium scilicet Oecumenicum, esse aliud item tribunal in Christiana Republica, cuius late pateant, reformarique non possint judicia. At enim iis non assentire. Cur tandem ? An quia non est amplius de tempore eorum sententia? Nam tale quidpiam fuisse abs Te scriptum memini (scripsit autem T. IV. part. I. p. 216). Sed quotum quemque tibi, vel joco permissurum speras, ut veritatem circumscriptione temporum metiare, doctrinamque tamdiu esse dicas veram, quamdiu de tempore sit; desinere autem esse veram, dum cesset esse de tempore? Si ista in Novatorum levitate perversitas, qui, ut monet S. Pictavorum Antistes Hilarius (L. 2. ad Const.), d octrinam fidem ve facere solent non Evangeliorum, sed temporum: Coetibus certe Orthodoxis, eius doctrinae, quam Ecclesia a Patribus, Patres ab Apostolis, Apostoli a Christo acceperunt, tam firma semper, stabilis, altisque radicibus erit in animis defixa 1 1) Cahier du Clergé presente au Roi 1634. — 2) Taurini, 1870. — 3) Epist. ad Justin. Febron. T. 3.