Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

Sfondratus. Marcus Auto nius de Do­minis. Alexander VIII. Constitutione „Inter multiplices“ ddto 4. Augusti 1690. Sequenti saeculo Pius VI. in celebri Bulla „Auctorem fidei“ 28. Augusti 1794. edita. Hoc saeculo Pius IX. in Allocutione Consistoriali 17. Decembris 1847. habita. Declarationi porro acre bellum indice­batur in Italia, Hispania, Germania, Belgio, Polonia et Hungária, quibus in Regnis doctrina declarationis velut nova, antiquae Catholicae doctrinae contraria explodebatur, imo censu­ris etiam mulctabatur. Vel ii ipsi, qui in Gallia sub Clemente XI. partes secuti sunt Appel­lantium Refractariorum apertissime eo contestati sunt Episcoporum extra Galliam de infal- libilitate Romani Pontificis fidem, quod declaraverint extraneorum Episcoporum judicio ideo standum non esse, quod ii omnes imbuti sint doctrina „quae, est de asphalia Pontificis, deque huius supra Concilia Oecumenica Auctoritate.“1) Idem fatetur auctor opusculi2) dicit enim: „Episcopos Polonos, Pannonios, Germanos, Belgas, Helvetios, Hispanos, Dalmatas, Italos pro infallibilitate Pontificia pugnare.“ Qui autem factum fuerit, ut in Gallia mox haud pauci in obversum prioris suae et Catholicorum ibidem fidei editae declarationi adhaeserint, exemplo Maimbourgi, qui tam putidas gallicanismi feces in suis dein operibus congessit, ostendit Sfondratus3). „Anno, inquit 1671.editi sunt in lucem gallico idiomate Maimbourgi sermones, in quorum uno, secunda qua- dragessimae hebdomada, die Martis, pro hac ipsa infallibilitate ita loquitur: „Obligamur subpoena aeternae damnationis nos submittere decisionibus Cathe­drae S. Petri, tun eque naufragi um fidei patimur, cum doctrinas ample­ctimur, ab hac Cathedra damnatas, rejectasque. Frustra vero qui hanc submissionem non habet, protestatur, se Cathedram Petri pro pri­ma, praecipuaque habere, ac fidei ab Ecclesia, a Patribus, Con­ciliisque traditae adhaerere. Ignorabat enim tunc temporis, (sugillat Maim- bourgum Auctor) quid Ecclesia Gallicana sentiret; non Patres, non Concilia, non Scripturas legerat, quae modo contra Pontificem tam clara esse contendit. Ergo cum e Cathedra dice­ret, licet tot annos in Societate (Jesu) studiisque exegisset, rudis tamen erat, indoctusque, ac recens ex ovo lapsus: et tunc modo aliquid sapere, et theologus esset coepit, cum Pontifici irascebatur, cum aulam regemque captabat, ac praemia ostendebantur, adulationi parata.“ Marcus Antonius de Dominis apostata A. Episcopus Spalatensis hic incidit, et praetereundus non est, qui in libello a. 1623. Romae edito, ac eodem adhuc anno Di- lingae quoque et Parisiis recuso, 4) retractat solemniter omnia, quae „in odium utplu- rimum S. R. E. ac Sedis Apostolicae, Summorumque Pontificum, a quibus se laesum existimabat, asseruit, quae falsa et haeretica esse, et prius noverit, et postea ex parte sal­tem ipse reprehenderit.“ Sunt ipsa auctoris verba, quibus ille agnitae veritati repugnasse se confitetur, idque ob odium, quod gratis concepit erga Sedem Apostolicam et Summum Pontificem. Declaratio itaque haec non a Clero Gallicano, sed eius dumtaxat perperam no­mine edita, in ipsa proinde radice sua vitiata, et studio complacendi, ex metu, aliaque pas­sione deprompta, nec doctrina, quam complectitur, antiquitati conformis, sed vel apud Gal­214 1) V. La leire de M. le Vicáira de Senez a. 1729.— 2) Eeponse á Hnstruction Pastor, de M. le Cardin, de Bissy. Colon, a. 1740. — 3) Gallia Vindicata. — 4) Sub titulo : M. A. de Dominis sui consilium reditus ex Aoglia et reversionis ad Ecclesiam Catholicam, cum versioné gallica subjuncta 1623.

Next

/
Oldalképek
Tartalom