Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

213 Non premendam silentio, quibas censuris antiquiores jam theologi sententiam, ectius opinionem infallibilitati Romani Pontificis contrariam notaverint. Beatus Augusti­nus Triumphus, S. Thomae discipulus, et dein in Universitate Parisiensi professor, de determinationibus circa fidem Romani Pontificis agens:1) „Post cuius, inquit, determinatio­nem haereticum esset contrarium pertinaciter asserere“. S. Antoninus: „In talibus (decretis nempe Pontificis circa fidem et mores) di­cendum est, quod licet absolute, pensatis solis personis Papae et Cardinalium, Papa cum ipsis possit errare, supposita tamen divina providentia, et Spiritum Sanctum loqui per Ec­clesiam, credendum est Papam non posse errare .. Et dicere, quod in huius- modi Papa erraret, esset haereticum“. 2) Cardinalis Turrecremata: „Ex quibus, inquit, patet, quam temeraria, quamque a Christi et Sanctorum Patrum doctrina aliena assertio adversariorum sit, asserentium, Apostolicae Sedis judicium non esse certum, non esse firmum, sed defectibile et deviabile“.3) Soarius 4) responsionem, non esse de fide certum, Pontificem definientem sine Concilio generali non posse errare, vocat non solum nimis temerariam, sed etiam erroneam ■—„tam est, inquit, constans Ecclesiae consensus, et catholicorum scriptorum concors de hac veritate sententia, ut eam in dubium vocare nullo modo liceat“. Robertus Cardinalis Bellarminus opinionem de Romani Pontificis ex Cathe­dra docentis fallibilitate dicit „esse manifeste erroneam et haer esi proxi- m a m.“ s) Thomas Stapletonus:6) „Vera, inquit, sententia est, Romanum Pontificem, — ut publica persona est, idest quando de fide consultus ex officio respondet, et decernit,haereticum dogma nec unquam hactenus tradidisse, nec tradere posse . . Et contrarium sustinere esset assertio erronea, scandalosa et offensiva etsi fortasse non haeretica“. Ab Inquisitione Hispanica propositionem hanc: „Concilium habere potestatem su­pra Papam certum et indubitatum “, v e 1 u t i erroneam et schismatica m, hanc autem: „Papam in dirimendis ex Cathedra fidei quaestionibus non esse infallibilem“ ut minimum tamquam erroneam et haeresi proximam fuisse damnatam, testatur Cardinalis Aguirre7.) De quatuor Articulis Gallicanis sermo jam recurrit in prioribus ddto 8. Sept. h. a. Nr. 4200 dimissis Encyclicis. Observatum ibi fuit, in Conventu, in quo editi sunt illi Articuli ex Episcopis triginta supra centum non adfuisse et subscripsisse nisi triginta qua­tuor, declarationem porro tam ab Episcopis illis retractatam, quam a Rege revocatam fuisse, Quod declaratio in praedicto Conventu ab Episcopis ad mandatum Regis delectis, rectius compulsis, atque ab eius nutu pendentibus, nulla idmodi auctoritate pollentibus, edita e diametro opposita fuerit pristinae Catholicorum etiam in Gallia ipsa fidei, non diffitebatur unus e primipilis illius Conventus, Gilbertus Tornacensis Episcopus, ita scribens: 8) „Magna Gallorum Catholicorum pars, ac totus, vel ferme totus extra Galliam orbis Chri­stianus contra sentire videbatur“. Archi-Episcopus vero Cameracensis palam et in­genue professus est „se in sententia contraria educatum.“ Summi Pontifices Con­ventum et declarationem damnarunt; Innocentius NI. ddto 11. Aprilis 1682. ; Ale­Augustinus Triumphus. S. Antoninus. Cardinali s Turreeremat i. Soarius. Card. Bellar- minus. Thomas Sta­pletonus. Cardinalis Aguirre. Articuli Gallicani. 1) De potest, Eccles. quaest. 10.— 2) Summa p. 3. t. 12. Vide La Doctrine de S. Antonin sur L’ infallibi- lite du Pape etc. Paris 1869. — 3) de Eccl. 1. 2. — 4) loc. cit. — 5) de Summo Pontif. 1. 4. c. 2. — 6J apud Roccab. t. 20. — 7).Defensio Cath. S. Petri disp. 40. sect. 3. — 8) Epist. ad Steyaert.

Next

/
Oldalképek
Tartalom