Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
210 Melchior Canus. Venerabilis Bartholomae ns de Martyribus. et Mater Ecclesiarum, cui Petras praefuit.“ Tostatus iacto quoque agnovit, quod in citato loco docuit, infallibile Romanae Sedis Magisterium; accusatus enim de nonnullis erroribus a. 1443. litteras dedit ad Eugenium IV., in quibus cetera inter ait: „Sed in omnibus determinationi et correptioni Sanctitatis Vestrae, et Sanctae Romanae Ecclesiae tam in sententia, quam in verbis me submisi, et submitto, a qua nunquam intendo deviare, sicut nec hucusque aliquando sponte deviavi, nec etiam intendi praejudicare veritati.“ *) Melchior Canus, Episcopus Canariensis, antea Professor in Collegio Salaman- ticensi, et unus e Theologis Concilii Tridentini, cuius in Historia eiusdem Concilii cum laude meminit Cardinalis Paliavicinus, sed quem etiam Dupinius praedicat, 2) sic de eo scribens: „Melchior Canus sublimi ingenio pollens, non modo Philosophiam et Theologiam apprime edoctus erat, verum etiam in historia et politiori litteratura versatissimus, cultissimo sermone latino utebatur... Tractatus de locis Theologicis opus plane aureum est, omnibusque numeris absolutum, summaque elegantia concinnatum.“ In hoc aureo opere3) Romani Pontificis supremam ac infallibilem auctoritatem docet ac defendit. E multis praeclare disputatis, haec pauca, quae sequuntur, decerpsisse sufficiat: „Romanum Pontificem in Petri locum, fidem, auctoritatemque succedere, Ecclesia ab Apostolorum tempore semper agnovit. Quod, quoniam totius orbis consensione usque firmatum erat, ne Ariani quidem negare potuerunt, ut Sozomenus libr. 4. histor. trip. cap. 15. et 16. prodidit. Ad Romanam porro Sedem episcopos Ecclesiarum in causis quibusque gravissimis provocasse, ab illius ore fideles fidei semper oracula petiisse, illius judicium catholicos omnes in religionis controversiis expectasse, illius denique et vim et auctoritatem sacra omnia efflagitasse Concilia, adeo certum et manifestum est, ut sim ego ineptus, si velim ostendere. Quibus ex rebus, quoniam negari non possunt, conflatur et efficitur id, quod quaerimus argumentum, quo ex multis magnisque haud facile quis dixerit aliud aut evidentius, aut certius. Si enim legum Christi interpres nullus sanior est, quam perpetuus Ecclesiae usus, Ecclesia vero in fidei religionisque quaestione ac caeteris gravissimis controversiis non ad Antiochenum, Alexandrinam, Constantinopolitanum, Ephesinum, Mediolanensem, Parisiensem, Coloniensem, Toletanum aut Bracharensem episcopos, sed ad Romanum omni semper aetate recurrit: quis dubitet, hunc esse, quem ut successorem Petri, ita quoque doctrinae Apostolicae magistrum, quaestionumque de fide judicem habemus ? Nam si aliquem eiusmodi post Petrum, ad Ecclesiam instituendam atque in veritate continendam reliquit Christus, nimirum aut hic est, aut nullus est; quippe cum de aliarum Ecclesiarum episcopis nulla quaestio sit, quin non fuerint loco Petri universali Ecclesiae doctores pastoresque a Deo dati. Romanus igitur Episcopus, Ecclesiae usu interpretante, ille est, cui Dominus in Petro ait: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et: Tibi dabo claves regni coelorum; et: Quodcunque solveris, etc. ac rursum: Pasce oves meas; et iterum: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu confirma fratres tuos.“ Venerabilis Bartholomaeus de Martyribus, Hispaniarum Primas et Archi- Episcopus Braccai ensis, praecipuum decus Episcoporum, in Synodo Tridentina congre- 1 1) Raynald ad a. 1443. — 2) Bibi. Author. Eccl. T. 14. — 3) Bib. VI. de Eccl. Rom. Auctoritate. — Bassani 1746.