Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

209 Ecclesia permansisse, et contrariam huic paucorum Gallorum illo tempore enatam opinionem rejectam fuisse. Quod rursum testimonia evincant: S. Joannis Capistrani testimonium superius exhibitum est. Joannes Cardinalis a Turrecremata, Legatus Pon­tificius ad Concilium Basileense, dein ad Concilium Florentinum Latinorum Orator plures edidit tractatus, in quibus validissime supremam ac in fidei quaestionibus defi­niendis infallibilem propugnat Summi Pontificis auctoritatem. J) Concilii Florentini decretum, ope cuius definitur, Romanum Pontificem totius Ecclesiae Caput, omni­um Christianorum Patrem ac Doctorem existere: ipsi in B. Petro pascendi, regen­di et gubernandi universalem Ecclesiam a D. Jesu Christo plenam potestatem tra­ditam esse, in superioribus pariter expensum, demonstratumque est, ex hoc decreto prono alveo deduci, totius Ecclesiae Caput, omnium Christianorum Patrem et Doctorem, dum tradita a Christo plena potestate pascit, regit ac gubernat universalem Ecclesiam, erroris expertem esse debere, cum certissimum sit, totam Ecclesiam non posse esse erronei ma­gistri filiam et discipulam, nec errore pasci, regi et gubernari posse universalem Eccle­siam per plenam ad id potestatem ab ipso D. J. Christo acceptam. Petrus Oxomensisi Theologiae Professor Salamanticensis edidit libellum, in quo praeter plures alios errores docuit, „quod Ecclesia Urbis Romae errare possit.“ Mandato Sixti IV. Pontificis habita est a. 1479. Congregatio quinquaginta duorum virorum, magistrorum in theologia et ju­re Canonico sub praesidio Alphonsi Carilli Toletani A. Episcopi, in qua sicut aliae pro­positiones Petri, velut falsae, erroneae et haereticae condemnatae sunt; ita illa etiam de Ecclesia urbis Romae prolata, quam sententiam, Sixtus IV. edita Bulla confirmavit, cuius unum exemplar in Bibliotheca Ecclesiae Toletanae, aliud in Monasterio S. Vincentii Pla­centino conservari asserit Carranza, Toletanus aeque Archi-Episcopus.'2) Ipse autem Pe­trus errores suos retractavit, et professus est sic: ,,Et cognoscens veram fidem, anathema­tizo omnem haeresim maxime eam, de qua hactenus sum infamatus, et consentio Sanctae Matri Ecclesiae Romanae et Sedi Apostolicae; et ore ac corde profiteor . , illam fidem, quam Dominus Sixtus Papa modernus, authorifate apostolica et evangelica tenet.“ Ergo assertio haec „Ecclesiam Urbis Romae in fide errare posse“ damnata est tamquam haeretica et a Complutensi illa Congregatione, et a Sixto IV. Pontifice, et damnati erroris auctor professus est. quod teneat illam fidem, quam Sixtus Papa tenet, cuius fides est illa Eccle­siae Urbis Romae, quae hoc ipso erronea esse nequit. Qui Alphonsi Tostati, aeque Hispani, Abulensis nempe Episcopi, quibusdam dictis abutuntur ad impugnandam Ecclesiae et Pontificis auctoritatem, legant, quae ille ad Matth. XVI. adnotavit, 3) postquam quaesivisset: „quare Christo interrogante nunc, quem dicerent ipsum Apostoli, respondit solus Petrus, cum prius interrogante eo, quid turbae crederent, responderint omnes discipuli?“ Ad hanc quaestionem quinto loco respondet Tostatus sic: „Quia cum Petrus futurus esset pastor, et populus debet tenere talem fidem, qualem pastor confitetur: et Petrus futurus erat universalis pastor, voluit Christus, quod confessio fidei esset per Petrum solum, ut innuatur, quod talis fides tenenda est, qualem praedicat Romana Sedes, quae est Caput, 1 1) V. Opusc. De Inerrantia Rom. Pont, suffragium Card. Turrecremata. Taurini 1871. Vide etiam Roskov&nyi . 1. ubi opera Cardin, recensentur. — 2) Summa Concil. T. 3. — 3) Oper. T. X. edit. Colon. Agripp. 1613. 9 Petrus Oxo- mensis. Sixtus IV. Alphonsus Tostatus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom