Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
208 est a supremo Judice, videlicet Apostolica Sede, seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in terris appellare.“ Quod dum Papa decrevit, nullus Patrum contradixit, imo ipsum hoc decretum Actis sess. 45. inferri passi sunt. Decretum hoc decretis sess. 4. et 5. directe oppositum, si Concilium juri suo praeju- diciosum existimavisset, reclamasset profecto, et illud Actis inseri non sivisset. Unde liquet ipsum Constantiense Concilium, Summumque Pontificem damnavisse appellationes a Papa vero et indubitato ad Concilium. Hoc idem agnoscit Gersonius in suo Tractatu, „quomodo et an liceat a Summo Pontifice appellare,“ ubi tamquam rem sibi compertam et indubitatam narrat, Martinum V. in sua Constitutione ad perpetuam rei memoriam promulgata in Consistorio generali Constantiae celebrato 6. Idus Martii, Pontificatus sui anno 1. sic decrevisse: „Nulli fas est a Summo Judice, videlicet Apostolica Sede, seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in terris appellare, aut eius judicium in causis fidei, (quae tamquam majores ad ipsum et Sedem Apostolicam deferendae sunt,) declinare.“ Ex eo, quod Concilium Constantiense tres dubios Pontifices Gregorium XII. Joannem XXIII. et Benedictum XIII. ac duos quidem priores ipsis consentientibus, ultimum vero, utpote a sua Obedientia derelictum, a Summo Pontificatu amoverit, et Ecclesiae de vero ac certo Pontifice providerit, nihil contra Summi Pontificis dignitatem aut auctoritatem colligi potest. Siquidem enim dubii Pontifices non sint veri Pontifices, potestas Concilii super illos nihil plane derogat veris, certis, indubitatis Pontificibus. Nam electo postea vero Papa per tale Concilium, in illo erit plena pontificia potestas, ipso Concilio superior, quia non ab illo, sed ab ipso Christo omnem accipit et habet potestatem. Quod ipsum Concilium quoque Constantiense agnovit, ad postulata nationis Germanicae declarando,1) „Papam semel electum a nemine ligari posse.“ Sed praedicta Constantiensis Synodus infallibilitatem etiam Romanae Sedis etEcclesiae agnovit; approbavit enim censuram, adversus tres priores Wicleffi propositiones a pluribus Cardinalibus, Episcopis, Abbatibus, et Theologis, quibus ipsa earum discutiendarum negotium demandaverat, latam, in qua alia inter haec leguntur: „Impossibile est, quod talis Sedes et talis Romana Ecclesia aliquid non rectum determinet; et teneat pro fide Catholica, et recta. Alias in tali casu Sedes illa Apostolica et Romana Ecclesia esset haeretica, et erronea, tenens tenaciter fidem pro non fide. Quomodo ergo ipsa esset Mater, et Caput omnium Ecclesiarum, in omnibus tamquam magistra sequenda, ad quam in dubiis, et arduis est recurrendum, quando circa fidem in aliquo dubitatur ? — Ecclesia Romana est anima Ecclesiae Catholicae, et in illa easdem functiones exercet, quas anima in corpore humano; — principalis ac praecipua auctoritas in hac Ecclesia sita est, atque ab ea fidei Ecclesiae certitudinem omnes accipiunt. Quomodo quis certus esset, nisi credulitate explicita vel implicita securitatem haberet, quod in tota illa Ecclesia, per orbem terrarum diffusa, est quaedam summa, capitalis, compendiosa Ecclesia, in qua est summus principatus, summa plenaque auctoritas et potestas visibiliter in humanis cognoscendi et definiendi, approbandi, docendi, assecuran- di universaliter, quid credendum, quidve discredendum.“ 2) Nemini igitur videbitur mirum, doctrinam de infallibili magisterio Romanae Sedis, Romanique Pontificis post Concilium etiam Constantiense in pristino suo vigore in Í) V. Acta Concil. apud. Schelstrate p. 268.— 2) V. Van der Hardt, Acta Cone. Const. T. 3 et ül. Rosková- nyi Romanus Pontifex. T. I.