Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

202 Ruardug Tappe rus. promitti, quam certum est, Christi orationem efficacem esse, nunquam proinde futu­rum, ut quando munere, sibi demandato, confirmandi fratres funguntur, in errorem prolabantur. Iccirco recte observat Duvallius :*) „Tantam, inquit, in Ecclesia obtinere debuit Summus Antistes potestatem, quanta ad unitatem Ecclesiae retinendam est necessaria. At­qui ad hanc Unitatem necessaria est infallibilitas definiendi. Aliter enim non possent lites et dissensiones, quae circa fidem in dies emergunt, componi, cum Concilia Generalia raro, et cum maxima difficultate cogantur.“ Exhibitis adusque testimoniis innumera adhuc ex omni retro antiquitate addi possent, puta: Optati Milev.1), Paciani Barcinon.2), Auctoris Capitulorum de gratia,3) Patrum Concilii Tarracon.4), Episcoporum Galliae ad S. Leonem M.s), S. Aviti Vierin.6), Eunodii Ticin.7), Episcoporum Africae de a. 646.8), Alcnini,9) Aeneae Episcopi Paris.10), Hincmari Rhemensis,11) Lotharii Imp.12), Ratramni Corbejen.13), Episcoporum in Synodo Aquisgran. 860. congregatorum,14) Ratherii Verőn.15), Anselmi Lucensis,,s) Lanfranci Cantuariensis,17) Bernonis Augiensis,18) Petri Blesensis,1®) Aelredi Rievallensis Abbatis,20) Ruperti Abbatis,21) Joannis Salisber.22), Jacobi Vitriaci,93) Petri Cellensis24) Photonis Prumiensis,25) Anselmi Havelbergensis,2®) Thomae Brad vardini A. Episcopi Cantuar.27), Joannis Paris.28), Joannis de Celaia29), Manuelis Calec. 30), Natalis Britonis31). Denique silentio penitus praetereundi non sunt summi Pontifices: Zosimus,32) Sixtus III.,33) Gelasius I.,34) Nicolaus I.,35) qui in citatis locis hanc suae Sedis praerogativam apertissime docuerunt. Jam adlatis testimoniis haec duo redduntur certissima : primum: quod infallibilitas Romani Pontificis solemnibus fidei formulis, videlicet illa Hormisdae Papae, ab Hadriano II. Concilio Oecumenico VII. Constantinopolitano IV. proposita, ab eoque recepta, illa item Concilii Lugdunensis II. mo­do virtuali et aequipollenti fuerit declarata; secundum: quod eadem infallibilitas Romani Pontificis, e Cathedra docentis, ordinario Ecclesiae Magisterio et publica praedicatione ac doctrina clare et expresse tradita fuerit. Quae cum negari nequeant, quaeritur quando con­traria sententia insonare et a quibus auctoribus primum defendi coeperit. Non prius, quam saeculo XV. accidit, quod contrariam sententiam nonnulli, iique pauci, nec nisi in Gallia propugnare tentaverint. Quod ipsum testes evincant omni exceptione majores: Ruardus Tapperus, in Tridentino Concilio unus e praecipuis Theologis33) inquit: „Frustra plures Theologos conquirerem, cum possint omnes adduci, quotquot ante Concilium Constantien- se floruerunt, nam nonnisi a tempore Concilii Consta n tie n sis et Basile- ensis revocata est in controversiam haec veritas apud Catholicos. Sed omnes anteriores unanimiter docuerunt, definitiones pontificias, etiam absque generali Concilio editas, facere rem de fide, et omne judicium de fide finaliter pertinere ad Sedem *) Part. 1. quaest. 2. de infall. Rom. Pontif. — 1) Libr. II. c. 2. et VII. c. 3. contra Parmen. — 2) epist. 3. _3) i nter Epist. S. Coelest. I. P. — 4) inter opera Leon. M. —5) epist. ad Hormisd. — 6) inter Epist. Gelasii I. Pap. edit. Thiel._ 7 ) apolog. Concil. Roman, a. 501. edit. Labbé Concil. T. IV. — 8) ibid. T. VI. — 9) epist. 69. ad Lugdun. — 10) de Eccl. Lat. et Graec. Controv. — 11) de praedest. item de divortio Lotharii. — 12) epist. ad Leon. II. — 13) contra Graec. 1. 4, _ 14) ad Nic ol. I. Pap. — 15) Itinerar, et epist. 5. ad Joann. Pap. — 16) contra Guilb. Antip. — 17) 1. de Corp. et Sanguin. Domin. — 18) 1. de quibusdam ad Miss, spectant. — 19) ep. ad Honor. III. — 20) Serm. 23. in Isai. Proph. - 21) 1. 2. in Apocalyps._22) e p. 193. — 23) Histor. Orient. — 24) ep. ad Nicol. Monach. - 25) de statu dom. Dei. — 26) libr. Dialogor. — 27) de causa haer. — 28) de potest, reg. et pap. — 29) in lib. mag. sent. — 30) de process. Sp. Sí — 31) apud S. Antonin. in proaem.— 32) epist. ad patr. Carthagin. — 33) epist. ad Joann. Antioch. — 3t) in Tract, et coinmonit. ad Faust. — 35) epist. ad Phot, ad Mich. imp. ad Galliae eppos. — 36) orat, tertia Theolog. n. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom